Skip to the text

Caput XVI - De insanis et daemoniacis.

150 ¹ Petrus de Fulgineo, qui ad visitandum limina beati Michaelis quodam tempore properavit, cum fontis cuiusdam aquam gustaret, visum est sibi daemones imbibisse. ² Unde et per tres annos obsessus, discerpebatur in corpore, pessima loquens et horrenda praetendens. ³ Tandem, mox ut sepulcrum beati patris manu contigit et sancti patris virtutem humiliter invocavit, a daemonibus eum crudeliter discerpentibus mirifice liberatus fuit.

151 ¹ Mulieri cuidam de civitate Narnii daemonium habenti praecepit in somnis (cfr. Mat 2,13) ut crucis se signaculo consignaret. ² Quae cum, mente perdita, se signare penitus ignoraret, beatus pater ei signum crucis impressit et cunctam ab ea passionem diabolicam effugavit.

152 ¹ In Maritima mulier quaedam, mentis alienatione per quinquennium passa, visu et auditu privata est. ² Indumenta dilaniabat dentibus, ignis et aquae periculum non timebat, et caduci morbi ad summum incurrerat horribilem passionem. ³ Nocte quadam, cum disponeret sibi divina misericordia misereri, somno arripitur salutari. ⁴ Vidit enim beatum Franciscum super solium sedere (cfr. Is 6,1) pulcherrimum, ante quem prostrata sanitatem suppliciter expetebat. ⁵ Illo vero nondum favente precibus, firmat mulier votum, promittens pro ipsius amore petentibus, donec haberet, eleemosynam non negare. ⁶ Illico sanctus pactum recognovit, quod olim cum Deo simile fecerat, et signans eam crucis signaculo, integram sibi restituit sanitatem.

153 ¹ Puella quaedam apud Nursiam, languore diu pervasa, tandem daemonio vexata innotuit. ² Nam saepe stridens dentibus seipsam dilacerabat, nec praecipitia vitans, nec discrimina pavens, sicque loquela perdita et membrorum officiis destituta, nihil rationale praetendebat. ³ Parentes eius, hereditaria confusione obsessi, ligatam in grabato super iumentum Assisium detulerunt. ⁴ Cumque in die Circumcisionis Dominicae coram altari sancti Francisci, dum missarum agerentur solemnia, proiecta iaceret, subito nescio quid evomuit maledictum. ⁵ Continuo super plantam se erigens, altare sancti Francisci deosculata est, et ab omni morbo plenarie liberata, in hanc vocem prorupit: "Laudate Deum et sanctum eius (cfr. Act 10,1.2)!".

154 ¹ Caduci morbi non minus horrendo quem dolendo cruciatu cuiusdam nobilis filius tenebatur. ² Ore spumabat, truci aspectu cuncta cernebat, et membrorum abusu nescio quid diabolicum exspuebat. ³ Clamabant parentes ad sanctum Dei, poscentes remedium, et miserum filium pietatis eius affectibus offerebant. ⁴ Apparuit igitur dormienti matri nocte quadam pietatis amicus, et ait ad eam: "Ecce, nunc veni salvare filium tuum". ⁵ Ad quem vocem expergefacta mulier tremebunda surrexit, et filium suum perfecte sanatum invenit.

155 ¹ In vita sua quam mirabili potestate contra daemones claruit, non arbitror esse silendum. ² In castello Sancti Gemini tempore quodam vir Dei, regnum caelorum evangelizans (cfr. Luc 8,1; Mat 5,20), apud quemdam timentem Deum (cfr. Act 10,1.2), cuius uxor, sicut omnibus notum erat, a daemonio vexabatur (cfr. Mat 15,22), hospitaturus intravit. ³ Rogatusque beatus Franciscus pro illa, hominum timens applausum, hoc facere penitus recusavit. ⁴ Tandem multis precibus exoratus, in tribus angulis tres fratres qui cum eo erant ad orandum constituit, in quarto ipse oraturus secessit. ⁵ Oratione completa (cfr. Iudt 6,16), ad mulierem, quae miserabiliter torquebatur, confidenter accessit, in nomine Iesu Christi (cfr. Act 3,6) daemonio imperans ut exiret. ⁶ Qui ad eius imperium tanta velocitate cum furore recessit, ut vir Dei (cfr. 4Re 4,9.16) putaret sibi fuisse illusum. ⁷ Propter hoc ideo de loco illo cum rubore recessit. ⁸ Unde cum alia vice per idem castrum transiret mulier illa foris per plateam clamabat post eum, vestigia pedum eius deosculans (cfr. Est 13,13), ut sibi eloqui dignaretur. ⁹ Qui per multos tunc de liberatione illius certus effectus, vix tandem sibi loqui multis precantibus acquievit.

156 ¹ Cum esset alio tempore apud Civitatem de Castello, mulier quaedam daemonium habens (cfr. Luc 4,33), ad domum in qua ipse manebat, perducta est. ² Quae, foris stans (cfr. Ioa 20,11) et dentibus frendens, omnes latratibus infestabat. ³ Multi vero sanctum Dei pro illius liberatione suppliciter rogaverunt, gravatos se longo tempore illius insania conquerentes. ⁴ Beatus Franciscus misit ad eam fratrem qui secum erat, experiri volens, utrum foret daemonium, an deceptio muliebris. ⁵ At ipsa, sciens sanctum Franciscum non esse, eum derisit et pro modico duxit. ⁶ Pater sanctus intus erat orans. Qui oratione completa (cfr. Iudt 6,16), ad mulierem foras exivit. ⁷ Cuius praesentiam ferre non valens, volutabatur cum fremitu super terram. ⁸ Sanctus Dei exire daemonem per obedientiam imperavit. ⁹ Qui statim egrediens, incolumem mulierem reliquit.

Chapter 16 of 19