Skip to the text

Caput III - De dominio quod habuit super creaturis insensibilibus, et primo de igne.

14 ¹ Tempore infirmitatis oculorum, coacto viro Dei (cfr. 1Re 2,27) ut mederi sibi pateretur, vocatur ad locum chirurgicus. ² Veniens igitur ferreum instrumentum ad cocturas faciendas defert, iubetque igni submitti, donec igniatur et ipsum. ³ At beatus pater, corpus iam horrore concussum confortans, sic alloquitur ignem: "Frater mi, ignis, caeteris rebus aemulandi decoris, virtuosum, pulchrum et utilem te creavit Altissimus (cfr. Sir 1,8.9). ⁴ Esto mihi in hac hora propitius (cfr. Gen 33,10), esto curialis, quia olim te dilexi in Domino! ⁵ Precor Magnum Dominum qui te creavit (cfr. Ps 47,2; Deut 32,6), ut tuum modo calorem temperet, quo suaviter urentem valeam sustinere". ⁶ Oratione finita, crucis signo ignem consignat, et deinceps intrepidus perstat. ⁷ Sumitur in manibus torrens et candidum ferrum, fugiunt fratres humanitate victi; laetus et alacer ferro se subicit sanctus. ⁸ Profundatur crepitans ferrum in tenera carne, et ab aure ad supercilium tractim coctura protrahitur. ⁹ Quantum irrogaverit ignis ille dolorem, eius qui melius novit sancti verba testantur. ¹⁰ Nam reversis qui fugerant fratribus, subridens dixit pater: "Pusillanimes et modici cordis, quare fugistis? ¹¹ In veritate dico vobis (cfr. Luc 4,25), nec ignis ardorem sensi, nec ullum carnis dolorem". ¹² Et conversus ad medicum: "Si non est", inquit, "caro bene decocta, imprime iterum!". ¹³ Expertus medicus dissimiles casus in simili facto, divinum hoc miraculum extulit, dicens: "Dico vobis, fratres, vidi mirabilia hodie (cfr. Luc 5,26)". ¹⁴ Forte ad innocentiam primam redierat, cui, cum volebat, mansuebantur immitia.

15 ¹ Volens quandoque beatus Franciscus ad quamdam eremum pergere, ut ibidem liberius contemplationi vacaret, quia debilis erat non modicum, a quodam paupere viro ad equitandum obtinuit asinum. ² Cumque diebus aestivis virum Dei (cfr. 3Re 13,14) sequendo montana conscenderet rusticus asperioris et longioris viae itinere fatigatus (cfr. Ios 2,16; Ioa 4,6), antequam perveniret ad locum, ardore sitis deficit et lassatur. ³ Clamat post sanctum instanter, et ut sui misereatur (cfr. Deut 13,17) exorat; mori se asserit, nisi alicuius poculi beneficio recreetur. ⁴ Sanctus Dei (cfr. Luc 4,34), qui afflictis semper erat compatiens, absque mora prosilivit de asino, et fixis in terra genibus, palmas tetendit ad caelum (cfr. 2Par 6,13) orare non cessans (cfr. Col 1,9), donec se intellexit auditum. ⁵ "Festina", inquit ad rusticum, "et illic aquam vivam invenies, quam tibi hac hora misericorditer Christus de lapide bibendam produxit". ⁶ Stupenda Dei dignatio, quae servis suis tam facile se inclinat! ⁷ Bibit rusticus aquam de petra (cfr. Is 48,21; Ps 77,16) orantis virtute, et poculum hausit de saxo durissimo (cfr. Deut 32,13). ⁸ Aquae decursus (cfr. Ps 1,3) ibidem ante non fuit, nec, ut est diligenter quaesitum, deinceps potuit inveniri.

16 ¹ Galianum castrum est populosum et nobile in Valvensi dioecesi, in quo erat mulier quaedam Maria nomine, quae per difficiles huius saeculi vias ad Deum conversa (cfr. Act 14,14), sancto Francisco omni se subiecerat famulatu. ² Haec cum in monte quodam omni aquarum ariditate damnato, una dierum accessisset, acera virentia purgatura, oblita secum aquam deferre, fervente nimium aestu, sitis deficere coepit ardoribus. ³ Quae cum iam operari nil posset, quasi exanimis in humo iacens, patronum suum sanctum Franciscum coepit animo invocare. ⁴ Sic igitur fatigata paululum obdormivit. ⁵ Et ecce sanctus Franciscus adveniens eam vocavit ex nomine (cfr. Is 40,26) "Surge", inquit, "et bibe aquam, quae tibi divino munere et pluribus exhibetur!". ⁶ Oscitavit mulier ad hanc vocem et somno repressa quievit. ⁷ Adhuc semel vocata, gravata nimium humo relabitur. ⁸ Tertio vero, sancti mandato non modicum confortata surrexit. ⁹ Et accipiens filicem quae iuxta se stabat, extraxit eam de terra. Cuius radicem cum totam madidam inspexisset, digito et parvulo ligno coepit fodere circumquaque. ¹⁰ Subito fossa repleta est aqua et parva stillula crevit in fontem (cfr. Est 10,6). ¹¹ Bibit mulier et satiata oculos lavit, quibus longa aegritudine obumbratis nihil clare poterat intueri. ¹² Illuminati sunt oculi eius (cfr. 1Re 14,27), et omni rugosa vetustate abolita, quasi nova sunt luce perfusi. ¹³ Festinat ad domum mulier et tam stupendum miraculum ad gloriam sancti Francisci denuntiat universis. ¹⁴ Exit fama (cfr. Mat 9,26) de miraculo, et usque ad alias regiones replet omnium aures. ¹⁵ Currunt undique multi variis detenti languoribus, et praemissa in confessione animarum salute (cfr. 1Pet 1,9), ibidem a suis cladibus liberantur. ¹⁶ Nam caeci recipiunt lumen, claudis redditur gressus, subtiliantur et turgidi, et variis aegritudinibus varia medicamina exhibentur. ¹⁷ Perseverat usque hodie fons ibi perspicuus, et in honore sancti Francisci ibidem oratorium est constructum.

17 ¹ Tempore quo apud eremum Sancti Urbani aegritudine gravissima laborabat, cum vinum ore languido postularet, nihil de vino quod sibi daretur respondetur adesse. ² Iubet sibi aquam afferri, et allatam crucis signaculo benedixit. ³ Mox in alterum usum transiens elementum, saporem proprium exuit, induit peregrinum. ⁴ Vinum efficitur optimum quod fuerat aqua pura, et quod paupertas non potuit, sanctitas propinavit. ⁵ Ad eius gustum tanta facilitate convaluit homo Dei (cfr. 4Re 1,10), ut mirae sanationis mira illa conversio causa foret et mirae conversionis mira sanatio testis esset.

18 ¹ In provincia Reatina pestis invaluerat valde gravis, quae boves omnes sic crudeliter consumebat, ut bos in ea vix aliquis remaneret. ² Viro cuidam timenti Deum (cfr. Iob 1,1) nocte per visionem innotuit, ut ad eremum fratrum festinanter accederet, et loturam manuum vel pedum beati Francisci, qui tunc temporis morabatur ibidem, accipiens omnes de ea boves aspergeret. ³ Mane surgens (cfr. Mar 16,9) homo ille, proprii commodi satis anxius, venit ad locum et, ignorante sancto, per fratres alios dictam loturam subripuit, quam super omnes boves iuxta mandatum ad se factum aspersit. ⁴ Cessavit ab illa hora, Dei gratia (cfr. Rom 5,15), pestilens morbus, nec ultra in terra illa praevaluit.

19 ¹ Per diversas regiones populorum multorum fervens devotio sancto Francisco panes et res comestibiles ad benedicendum saepius offerebat. ² Quibus longo tempore divino munere sine corruptione aliqua reservatis, ad eorum gustum corpora morbida sanabantur. ³ Nam et probatum est pervalidas tonitruorum et grandinum tempestates horum virtute repelli. ⁴ Revera nonnullorum experientia protestatur qualiter per chordam qua cingebatur ipse et petiolas ab eius vestimentis dissutas, fugabantur morbi, fugiebant febres et diu cupita redibat salus. ⁵ Cum enim die Nativitatis Domini de ipso Bethlehemitico puero praesaepii memoriam celebraret, et universa olim circa puerum Iesum facta colludia mystice iteraret, inter plura magnalia quae ibidem a Deo sunt ostensa, fenum de praesaepio illo sublatum, quam multis fuit ad remedium sanitatis, maxime cum difficultate parientibus feminis et contagiosis animalibus universis. ⁶ His de creaturis insensibilibus praelibatis, pauca de sensibilium obedientia inferamus.

Chapter 3 of 19