Caput VI - De domina Iacoba de Septem Soliis.
37 ¹ Iacoba de Septem Soliis, claritate et sanctitate pari in urbe Romana, privilegium amoris praecipui meruerat apud sanctum. ² Non mihi ad huius laudem repetendum genus illustre, familiae dignitas, amplae divitiae, non denique mira virtutum eius perfectio, longaeva continentia vidualis. ³ Cum itaque sanctus infirmitate illa decumberet, quae, omni languore concluso, felicem cursum exitu beatissimo consummavit (cfr. 2Tim 4,7), paucis ante mortem diebus, voluit mittere pro domina Iacoba Romam, ut si eum quem tam ardenter dilexerat exsulem, iam ad patriam redeuntem cernere vellet, festina sollicitudine properaret. ⁴ Scribitur littera, quaeritur nuntius pernicitate vigens, et inventus ad iter succingitur. ⁵ Confestim ad portam sonus auditur equorum, militum strepitus, celebritas comitivae. ⁶ Procedens unus sociorum ad ostium, ille qui nuntium instruebat, quem absentem quaerebat, praesentem invenit. ⁷ Totus in admiratione factus, citissime currit ad sanctum, et non se capiens prae gaudio (cfr. Luc 24,41), dixit: "Bona tibi, pater, nova denuntio". ⁸ Cui protinus sanctus anticipa festinatione respondens: "Benedictus", inquit, "Deus (cfr. Ps 65,20), qui dominam Iacobam fratrem nostrum direxit ad nos! ⁹ Aperite", ait, "portas, et intrantem eam conducite, quia non est pro fratre Iacoba decretum de mulieribus observandum!".
38 ¹ Fit inter nobiles hospites exsultatio magna, et inter blanditias spiritus profusio lacrimarum. ² Et ut nil desit miraculo, invenitur mulier sancta portasse quidquid ad patris portandum exsequias facta prius littera continebat. ³ Nam cinerei coloris pannum, quo recedentis corpusculum tegeretur, cereos quoque plurimos, sindonem pro facie, pulvillum pro capite, et ferculum quoddam quod sanctus appetierat detulit, et omnia quae viri huius optaverat spiritus, suggesserat Deus. ⁴ Prosequar certae huius peregrinationis eventum, ne sine consolatione dimittam nobilem peregrinam. ⁵ Exspectat gentium multitudo, praesertim urbis populosa devotio, in brevi futurum sancti de morte natalem. ⁶ Sed romanae devotionis adventu sanctus fortior factus, plusculum auspicatur fore victurus. ⁷ Unde et domina illa licentiare decrevit reliquam comitivam, sola ipsa cum filiis et paucis scutiferis remansura. ⁸ Cui sanctus: "Noli", inquit, "sed ego sabbato recedam, tu die dominica cum omnibus remeabis". ⁹ Sicque factum est: hora condicta triumphantem introivit Ecclesiam, qui in militanti fortiter militarat. ¹⁰ Transeo populorum concursus, iubilantium voces, campanarum solemnia, profluvia lacrimarum; transeo filiorum fletus, carorum singultus, suspiria sociorum. ¹¹ Ad illud veniam quod peregrinam, patris solatio destitutam, valeat consolari.
39 ¹ Seorsum igitur illa, tota madida lacrimis, clanculo ducitur, et proiecto inter brachia amici corpore: "Haeccine", ait vicarius, "quem dilexisti vivum, teneas et defunctum!". ² Calidioribus illa super corpus lacrimis irrigata, flebiles voces et singultus ingeminat, et languidos iterans amplexus et oscula, solvit velamen ut videat revelatum. ³ Quid plura? Contemplatur pretiosum illud vas, in quo et thesaurus (cfr. Prov 20,15; 13,44) latuerat pretiosus, quinque margaritis ornatum. ⁴ Cernit illas quas sola Omnipotentis manus toto orbe mirandas fecerat caelaturas, atque insuetis plena laetitiis in amico mortuo reviviscit. ⁵ Illico non dissimulandum consulit, nec aliquatenus obtegendum inauditum miraculum, sed provido nimis consilio cunctis oculo ad oculum demonstrandum. ⁶ Certatim proinde omnes ad spectaculum currunt, quodque non fecerat Deus taliter omni nationi (cfr. Ps 147,20) in veritate comperiunt, in stupore mirantur. ⁷ Suspendo stilum, nolens balbutire quod explicare non possem. ⁸ Iohannes Frigia Pennates tunc puer, postea Romanorum proconsul et sacri palatii comes, quod illo tempore cum matre suis oculis vidit et manibus attrectavit (cfr. Iob 13,1; Gen 27,12; 1Ioa 1,1) libere hoc ipsum iurat, dubiis omnibus confitetur. ⁹ Redeat iam peregrina in patriam, praerogativa gratiae consolata, et nos post sancti mortem ad alia transeamus.
Chapter 6 of 19