Skip to the text

Caput XIX - Finalis conclusio miraculorum beati Francisci.

198 ¹ Cum igitur immensa Christi Domini (cfr. Luc 2,11; Act 15,11) pietas ea, quae de sancto suo et patre nostro scripta sunt (cfr. Ioa 20,30) et vulgata, sequentibus signis vera esse confirmet (cfr. Mat 16,20), et absurdum merito videatur humano subiacere iudicio (cfr. 1Cor 4,3) quod divino miraculo approbatur, ² rogo supplex ego et humilis dicti patris filius universos, quatenus ea dignanter suscipiant et reverenter auscultem. ³ Quae licet minus digne sint dicta, in se tamen dignissima omni sunt veneratione colenda. ⁴ Non enim despiciant imperitiam referentis, sed fidem, sed studium considerent, sed laborem. ⁵ Non possumus quotidie nova cudere, non rotundis quadrata mutare, non omnium temporum et voluntatum varietatibus tam multiplicibus, quod in uno accepimus, applicare. ⁶ Minime ad haec scribenda nos vitio vanitatis ingessimus, nec in tanta diversitate dictorum propriae voluntatis instinctu immersimus, ⁷ sed rogantium fratrum extorsit hoc importunitas et nostrorum perfici iussit auctoritas praelatorum. ⁸ Retributionem exspectamus a Christo Domino (cfr. Rom 1,7), a vobis, fratres et patres, gratiam poscimus et amorem. Fiat igitur! Amen.

Chapter 19 of 19