Caput XIV - De caecis et surdis et mutis.
116 ¹ In conventu fratrum de Neapoli, cum quidam frater, Robertus nomine, caecus annis plurimis exstitisset, crevit in oculis eius caro superflua, motum et usum impediens palpebrarum. ² Cum igitur fratres forenses, ad diversas mundi partes tendentes, ibidem plurimi convenissent, beatus pater Franciscus, obedientiae sanctae speculum et exemplar, ut eos miraculi novitate hortaretur ad iter, praedictum fratrem, ipsis praesentibus, tali modo sanavit. ³ Iacebat nocte quadam frater Robertus aeger ad mortem, iamque sibi fuerat anima commendata, ⁴ cum ecce adstitit ei beatus pater cum tribus fratribus omni sanctitate perfectis, videlicet sancto Antonio, fratre Augustino et fratre Iacobo de Assisio, qui sicut eum perfecte fuerant secuti, dum viverent, ita et ipsum alacriter comitabantur, post mortem. ⁵ Accipiens cultellum sanctus Franciscus, carnem superfluam resecavit, lumen restituit pristinum, a mortis eum fauce reduxit, ⁶ dixitque illi: "Fili Roberte, gratia quam tecum feci, signum est fratribus ad remotas nationes euntibus, quod ego praecedam eos et ipsorum dirigam gressus (cfr. Ps 39,3). ⁷ Vadant", inquit, "gaudenter et iniunctam obedientiam alacri animo exsequantur! ⁸ Gaudeant obedientiae filii, praecipue qui solum proprium relinquentes, terrestris patriae sunt obliti, quia ducem habent industrium et sollicitum praecessorem!".
117 ¹ In Zancato, quod est castrum iuxta Anagniam, miles quidam Girardus nomine lumen ex toto perdiderat oculorum. ² Accidit ut duo fratres Minores, ab exteris partibus venientes, ad domum eius diverterent gratia hospitandi. ³ Suscepti itaque honorifice a familia tota et cum omni benignitate tractati, de hospitis caecitate nihil advertunt. ⁴ Recesserunt postmodum ad locum fratrum per milliaria sex distantem, in quo per dies octo morati sunt. ⁵ Nocte igitur quadam beatus Franciscus uni fratrum illorum in somnis apparuit dicens: "Surge (cfr. Mat 2,13), festina cum socio ad domum hospitis vestri, qui me honoravit in vobis, et propter me vobis tot impendit obsequia pietatis! ⁶ Rependite gratiam susceptionis incundae et honorem reddite honoranti! ⁷ Caecus est enim et non videt, et hoc sua, quae nondum confessus est, meruere peccata. ⁸ Exspectant eum tenebrae mortis (cfr. Iob 3,5) aeternae et cruciatus interminabiles praestolantur. ⁹ Ad hoc enim ipsum ligant non adhuc reiecta delicta". ¹⁰ Disparente patre, filius surgit attonitus et mandatum cum socio festinus adimplet. ¹¹ Revertuntur ad hospitem ambo pariter fratres, narrat alter qui viderat cuncta per ordinem (cfr. Est 15,9). ¹² Stupet vir ille non modicum, universa quae audit vera esse confirmans. ¹³ Compungitur ad fletum, confitetur libens, correctionem promittit. ¹⁴ Interiore homine taliter renovato, statim exterior lumen recipit oculorum. ¹⁵ Miraculi huius magnitudo circumquaque diffusa omnes audientes ad hospitalitatis gratiam animavit.
118 ¹ Apud Thebas in Romania mulier caeca, vigiliam sancti Francisci in pane tantum et aqua ieiunans, ad ecclesiam fratrum summo mane festivitatis a viro suo perducta est. ² Quae, dum missa celebraretur, in elevatione corporis Christi oculos aperuit, clare vidit, devotissime adoravit. ³ In ipsa vero adoratione voce magna proclamans: "Gratias", inquit, "Deo et sancto eius, quia video corpus Christi!". ⁴ Omnibus qui aderant in vocem exsultationis (cfr. Ps 46,2) conversis, post sacrorum expletionem reversa est mulier in domum suam (cfr. Luc 1,56), propria luce duce. ⁵ Christus lumen fuit Francisco dum viveret, cui, sicut tunc omne suum mirificum deputavit, sic et nunc eius corpori omnem gloriam dari cupit.
119 ¹ In Campania puer quidam quatuordecim annorum de castro Pophis, subita vexatus angustia, sinistrum oculum amisit ex toto. ² Passionis acerbitas sic de loco suo propulit oculum, quod per octo dies extra per quamdam carunculam debilem longitudine digiti unius dependens, pene aridus est effectus. ³ Sed cum sola superesset abscisio, et a medentibus fores penitus desperatus, pater eius ad auxilium beati Francisci tota se mente (cfr. Mat 12,30) convertit. ⁴ Non defuit ille indefessus miserorum adjutor precibus supplicantis. ⁵ Oculum aridum mirabili virtute suo loco restituit, et cum virore pristino lucis optatae radiis illustravit.
120 ¹ In eadem provincia, apud Castrum, lignum immensum ex alto proruit, et cuiusdam sacerdotis caput gravissime quassans, sinistrum eius oculum excaecavit. ² Qui humi deiectus, coepit alta voce sanctum Franciscum luctuose clamare dicens: "Succurre, pater sanctissime, ut ad festum tuum ire valeam, sicut fratribus tuis ire promisi!". ³ Erat enim vigilia sancti. ⁴ Qui statim exsurgens, peroptime liberatus, in vocem prorupit laudis et gaudii, et circumstantes omnes, qui eius miserebantur eventum, in stuporem convertit et iubilum. ⁵ Ivit ad festum, narrans omnibus quam in se fuerat expertus sancti clementiam et virtutem. ⁶ Discant igitur omnes eum devote colere, quem sciunt se colentibus tam facile subvenire.
121 ¹ Vivente adhuc beato Francisco, mulier quaedam de Narnio, oculorum caecitate percussa, signo crucis per eumdem virum Dei super oculos suos facto, statim lumen perditum miraculosa recepit.
122 ¹ Vir quidam de Monte Gargano, Petrus Romanus nomine, dum in vinea sua laborans lignum quoddam ferro succideret, proprium percussit oculum et per medium sic divisit, ut pupilla partita exterius dependeret. ² Cumque in tam desperato periculo desperaret posse sibi per hominem subveniri, nihil se comesturum in festo sancti Francisci, si ei succurreret, repromisit. ³ Statim in loco debito viri oculum sanctus Dei restituit, divisum reiunxit, lumine pristino decoravit.
123 ¹ Filius cuiusdam nobilis viri a nativitate caecus (cfr. Ioa 9,1) meritis beati Francisci lumen accepit optatum. ² Qui, nomen ab eventu sortitus, Illuminatus est dictus. ³ Assumpsit postea, cum in aetate esset, Ordinem sancti Francisci, et tandem sanctum initium fine sanctiore conclusit.
124 ¹ Bevanium, quoddam nobile castrum, in valle Spoletana positum est. ² In hoc habitabat mulier quaedam sancta cum virgine filia sanctiore et nepte valde devota Christo. ³ Harum vero hospitium sanctus Franciscus hospitatu suo pluries honorabat. ⁴ Nam et filium habuerat mulier haec in Ordine, consummatae perfectionis virum. ⁵ Verumtamen una istarum, neptis scilicet, privata erat exteriorum lumine oculorum, cum tamen interiores eius, quibus Deus videtur, mira conspicuitate clarescerent. ⁶ Rogatus sanctus Franciscus quandoque, ut illius languorem commiserans, illarum etiam labores attenderet, caecae oculos sputo suo in nomine Trinitatis tribus vicibus delinivit (cfr. Ioa 9,6), et lumen ei restituit concupitum.
125 ¹ Apud Castrum Plebis iuvenis quidam mendicus surdus erat et mutus a nativitate (cfr. Ioa 9,1) sua. Qui linguam adeo curtam et brevem habebat, quod multoties exquisita a pluribus, praecisa penitus videretur. ² Vir quidam, Marcus nomine, ipsum propter Deum suscepit hospitio. Qui eum sibi benefacere cernens, coepit cum ipso assiduos demorari. ³ Nocte quadam praedicto viro cum uxore sua coenante et adstante puero coram eis, dixit uxori: "Hoc ego maximum miraculum reputarem, si beatus Franciscus huic auditum redderet et loquelam". ⁴ Et adiecit: "Voveo Deo (cfr. Ps 131,2), quod si hoc sanctus Franciscus dignabitur operari, propter amorem suum huic puero expensas conferam, donec vivet". ⁵ Mirum certe! Subito lingua crevit et locutus est, dicens (cfr. Gen 8,15): "Vivit sanctus Franciscus, quem superius stantem video et loquelam mihi praebuit et auditum! ⁶ Quid ergo iam populo dicam?". Nutritius eius respondit: "Laudabis Deum et salvabis homines (cfr. Ps 68,31; 35,7) multos". ⁷ Homines terrae illius, qui eum noverant, primo, admiratione maxima sunt repleti.
126 ¹ Mulier quaedam in Apuliae partibus diu loquelam perdiderat et respirationis liberae facultatem. ² Cui, cum de nocte dormiret, apparuit Virgo Maria, dicens: "Si vis fieri sana, perge ad ecclesiam Sancti Francisci apud Venusium, et ibi optatam recipies sanitatem!". ³ Surrexit mulier et, cum respirare non posset nec loqui, parentibus innuebat velle se Venusium properare. ⁴ Assensere parentes et cum ea gradiuntur ad locum. ⁵ Intrans autem mulier ecclesiam Sancti Francisci, dum pleno corde suffragia poscit, statim, massa carnis evomita, cunctis cernentibus mirifice liberatur.
127 ¹ In Aretina dioecesi mulier quaedam per septem annos muta exsistens, continuis desideriis divinas interpellabat aures, ut ei Deus linguam resolvere dignaretur. ² Et ecce, dormienti sibi duo fratres rubea veste circumdati adstiterunt, et ut se sancto Francisco voveret, dulciter monuerunt. ³ Quorum monitis libenter obtemperans, corde vovit, quia loqui nequibat, moxque excitata, simul vigiliae redditur et loquelae.
128 ¹ Iudicem quemdam, nomine Alexandrum, beati Francisci miraculis detrahentem, per sex annos et amplius mirabantur homines loquela privatum. ² Qui cum in eo quod peccaverat torqueretur (cfr. Sap 11,17) alta poenitudine revocatus, dolebat se contra sancti miracula delatrasse. ³ Itaque non perstitit indignatio sancti, sed poenitentem ac se humiliter invocantem, restituta loquela, recepit ad gratiam. ⁴ Ex tunc linguam blasphemam beati patris laudibus consecravit, longe devotior redditus per flagellum.
129 ¹ Quia de blasphemo fecimus mentionem, occurrit quiddam utile recitatu. ² Miles quidam, Gineldus nomine, de Burgo in provincia Massae, beati Francisci operibus et miraculorum signis impudentissime detrahebat. ³ Inferebat multa opprobria peregrinis ad ipsius memoriam venientibus et contra fratres publica insania garriebat. ⁴ Cum autem die quadam luderet ad taxillos, vesania et incredulitate plenus, dixit ad circumstantes: "Si Franciscus est sanctus, octodecim puncta veniant in taxillis!". ⁵ Mox triplicatus senarius in taxillis apparuit, et usque ad novem vices quolibet suo iactu ter senos accepit. ⁶ Non quievit insanus, peccatum peccato addidit et blasphemiam blasphemiae cumulavit: ⁷ "Si verum est", inquit, "quod Franciscus iste sit sanctus, gladio cadat hodie corpus meum; si vero sanctus non est, evadam incolumis!". ⁸ Non distulit ira Dei (cfr. Ps 77,21.23), quin divino iudicio fieret eius oratio in peccatum (cfr. Ps 108,7)! ⁹ Ludo finito, cum nepoti suo inferret injuriam, accepit ille gladium et patrui visceribus cruentavit. ¹⁰ Eo die mortuus est sceleratus, inferni mancipium factus et filius tenebrarum (cfr. 1The 5,5). ¹¹ Timeant blasphemantes, nec putent cum aere verba transire, nec sanctorum iniuriis deesse ultorem.
130 ¹ Mulier quaedam, Sibilia nomine, caecitatem oculorum per plures annos perpessa, ad sepulcrum viri Dei caeca tristis adducitur. ² Recuperato vero pristino lumine, gaudens et exsultans domum revertitur.
131 ¹ In castro Vici Albi, Soranae dioecesis, puella quaedam a nativitate caeca, ad quoddam oratorium beati Francisci a matre perducta, Christi nomine invocato, visum, quem numquam habuerat, beati Francisci meritis meruit invenire.
132 ¹ In civitate Aretii mulier, quae per septem annos non viderat, in ecclesia beati Francisci prope civitatem constructa visum amissum recepit.
133 ¹ In eadem civitate filius pauperis mulieris a beato Francisco, cui eum voverat mulier, illuminatus est.
134 ¹ Caecus quidam de Spello, coram tumulo sacri corporis, visum diu perditum reinvenit.
135 ¹ In Podio Bonizi, Florentinae dioecesis, mulier quaedam caeca exsistens, per revelationem coepit oratorium quoddam beati Francisci visitare. ² Quae cum illuc delata coram altari miseranda iaceret, continuo visum recipiens sine duce ad propria remeavit.
136 ¹ Alia vero mulier de Camerino, cum esset dextri oculi lumine privata ex toto, pannum quem beatus Franciscus tetigerat, parentes eius supra praedictum oculum posuerunt, ² et sic voto facto, de recuperato lumine Domino Deo et sancto Francisco gratias persolverunt.
137 ¹ Simile aliquid cuidam mulieri de Eugubio accidit, quae, voto facto, lucem pristinam se rehabere laetatur.
138 ¹ Civis quidam de Assisio, per quinquennium perdito lumine oculorum, qui cum adhuc viveret beatus Franciscus, familiaris fuerat ei semper, cum oraret beatum Franciscum, pristinam familiaritatem commemorans, ad tactum sepulcri eius exstitit liberatus.
139 ¹ Albertinus de Narnio, amisso lumine oculorum, palpebris usque ad genes dependentibus, beato Francisco se vovens, illuminari meruit et sanari.
140 ¹ Iuvenis quidam, Villa nomine, ambulare non poterat neque loqui. ² Pro quo mater, fidei voto ceream imaginem faciens, ad locum in quo beatus pater Franciscus requiescit, magna cum reverentia deportavit. ³ Quae domum regrediens, ambulantem reperit fihum et loquentem.
141 ¹ Homo quidam, in episcopatu Perusii, loquela et verbo privatus omnino, semper os ferens apertum, horribiliter oscitabat. ² Habebat enim guttur valde tumidum et inflatum. ³ Cumque pervenisset ad locum ubi requiescit sanctissimum corpus, et per gradus ad sepulcrum eius vellet attingere, sanguinem multum evomuit et peroptime liberatus coepit loqui et os claudere ac, sicut expedit, aperire.
142 ¹ Mulier quaedam, lapidem habens in gutture, prae nimio ardore linguae ariditatem incurrit. ² Non enim poterat loqui, non comedere, neque bibere. ³ Quae cum, multis medicamentis adhibitis, nullum sentiret commodum nec levamen, tandem beato Francisco in corde se vovit et subito, carne aperta, lapidem per guttur emisit.
143 ¹ Bartholomaeus de castro Arpini, Sorani episcopatus, per septennium privatus auditu, ad invocationem nominis beati Francisci ipsum recepit.
144 ¹ In Sicilia mulier quaedam, de burgo Platiae, loquelae officio privata, cordis lingua beatum Franciscum oravit, et desideratae locutionis gratiam reinvenit.
145 ¹ In oppido Nicosino sacerdos quidam ad matutinum ex more surrexit, et a lectore de benedictione solita requisitus, quid barbarum, nescio, respondens, infrenduit. ² Sic mente captus, pertractus domum, loquelam per mensem unum penitus amisit. ³ Qui cum ad cuiusdam viri Dei consilium se sancto Francisco voveret, loquelae officium, ab insania liberatus, assequitur.
Chapter 14 of 19