Caput V - Qualiter desideriis sancti Francisci praesto fuit semper divina clementia.
33 ¹ Non solum creatura viro isti serviebat ad nutum, sed Creatoris ubique providentia condescendebat ad placitum. ² Praeoccupabat eius vota paterna illa clementia, et velut in se iactato praeventu sollicitudinis occurrebat. ³ Simul erant rerum defectus et suppletio, simul desiderium et proventus. ⁴ Sexto suae conversionis anno, desiderio martyrii flagrans, ad partes Syriae voluit transfretare. ⁵ Qui cum navem quamdam, ut illuc tenderet, intravisset, ventis contrariis flantibus, in partibus Sclavoniae cum caeteris navigantibus se invenit. ⁶ Videns autem. a tanto desiderio se fraudatum, facto modico temporis intervallo, nautas quosdam Anconam tendentes, ut eum secum transveherent, exoravit. ⁷ Verum hoc agere pertinacius recusantibus propter defectum expensarum, sanctus Dei, confidens plurimum de Domini bonitate, navem latenter cum socio introivit. ⁸ Adfuit subito divina providentia quidam a nemine cognitus, secum necessaria victus ferens. ⁹ Qui quemdam Deum timentem (cfr. Iob 1,1.8) de navi ad se vocavit, et ait ad eum: "Tolle tecum haec omnia et pauperibus his in navi latitantibus, necessitatis tempore (cfr. Sir 8,12) fideliter exhibebis". ¹⁰ Sicque factum est, ut cum tempestate nimia exorta, per muitos dies laborantes in remigando (cfr. Mar 6,48) cibaria omnia consumpsissent, sola pauperis Francisci cibaria superessent. ¹¹ Quae in tantum divina gratia et virtute multiplicata sunt ut, cum adhuc plurium dierum forent navigationis itinera, ex sui copia usque ad portum Anconae omnium necessitatibus subvenirent. ¹² Videntes itaque se nautae per servum Dei Franciscum maris pericula evasisse, et per eum accepisse quod ei negaverant, gratias egerunt omnipotenti Deo (cfr. Sir 50,19), qui semper in servis suis mirabilem et amabilem se ostendit.
34 ¹ De Hispania regrediens sanctus Franciscus, cum non potuisset iuxta votum Marrochium proficisci, aegritudinem incurrit gravissimam. ² Nam egestate cum languore afflictus et hospitio hospitis rusticitate pulsus, per triduum loquelam amisit. ³ Viribus tandem utcumque resumptis, per viam gradiens fratri Bernardo dixit se, si haberet, de una avicula comesturum. ⁴ Et ecce, per campum quidam eques accurrit, avem portans peroptimam; qui beato Francisco dixit: "Serve Dei, suscipe diligenter quod tibi clementia divina transmittit!". ⁵ Suscepit cum gaudio (cfr. Tob 7,1) munus, et Christum sui habere curam intelligens, ipsum per omnia benedixit (cfr. Tob 13,1; 1The 5,23).
35 ¹ Cum in palatio episcopi Reatini iaceret infirmus, tunicula vetusta contectus pauperum pater (cfr. Iob 29,16), dixit semel uni de sociis, quem suum constituerat guardianum: "Vellem, frater, si posses, ut pannum mihi pro una tunica invenires" ² Revolvit in mente sua frater haec audiens, quomodo pannum tam necessarium tamque humiliter postulatum acquirat. ³ In crastino (cfr. Iac 4,13.14) autem, summo diluculo, procedit ad portam, iturus in villam pro panno: et ecce homo quidam (cfr. Luc 22,10) iuxta ostium, volens loqui illi. ⁴ Qui dixit ad fratrem: "Amore Domini, frater, accipe a me pannum pro sex tunicis, et una quidem tibi retenta, reliquas pro anima mea distribue, sicut placet". ⁵ Exhilaratus frater redit ad beatum Franciscum, et caelitus factam oblationem denuntiat. ⁶ Cui pater: "Accipe tunicas, quia in hoc missus est, ut meae necessitati taliter subveniret. ⁷ Gratias", inquit, "illi qui solum de nobis videtur esse sollicitus (cfr. 1Re 9,5; Ps 39,18)".
36 ¹ Commorantem beatum virum in eremitorio quodam medicus pro cura oculorum quotidie visitabat. ² Quodam vero die dixit sanctus ad suos: "Invitate medicum et date illi optime manducare". ³ Respondit ei guardianus: "Pater, cum rubore (cfr. Luc 14,9) dicimus, verecundamur ipsum invitare, tantum nunc pauperes sumus". ⁴ Respondit sanctus dicens (cfr. Ioa 1,26): "Modicae fidei, quid vultis ut iterum dicam (cfr. Mat 14,31; 20,32)?". ⁵ Medicus, qui adstabat dixit (cfr. Mar 14,70): "Et ego, fratres carissimi, penuriam vestram delicias reputabo" ⁶ Festinant fratres, et omnem cellarii copiam mensae imponunt, panis scilicet modicum (cfr. 2Par 18,26), vinique non multum, et ut lautius ederent, parum leguminis coquina transmittit. ⁷ Interim mensa Domini (cfr. Mal 1,7) servorum mensae compatitur; pulsatur ostium (cfr. Luc 13,25), accurrit frater, et ecce mulier quaedam canistrum offert plenum pulchro pane, piscibus et pastillis gammarorum refertum, melle et uvis desuper cumulatum. ⁸ Exsultat pauperum mensa his visis, et vilibus in crastinum reservatis, pretiosa hodie sumuntur in cibum. ⁹ Medicus vero suspirando locutus est dicens (cfr. Mat 14,27): "Nec vos, fratres, sicut debetis, nec nos saeculares huius cognoscimus sanctitatem". ¹⁰ Satiati denique fuissent, nisi plus eos miraculum quem ferculum satiasset. ¹¹ Sic paternus ille oculus nequaquam despicit (cfr. Prov 30,17) suos, quin potius maiore defectu mendicos maiore providentia nutrit.
Chapter 5 of 19