Caput XIII - De ruptis reparatis.
109 ¹ Frater Iacobus de Yseo vir in Ordine nostro satis celeber et famosus, de seipso testimonium (cfr. Ioa 1,15) dicens, ad gloriam patris nostri, pro sanitatis beneficio agit gratias sancto Dei. ² Hic, cum puer esset tenellus in domo paterna, fracturam incurrit corporis valde gravem, defluentibus quae sunt abdita corporis et quae in arcanis natura locaverat ad loca non sua, cum durae molestia laesionis. ³ Dolebant pater et sui qui noverant causam, et cum saepe medicorum iuvamenta tentarent, in nullo proficere videbantur. ⁴ Coepit tandem juvenis, divino afflatus spiritu, de salute animae (cfr. 1Pet 1,9) cogitare, et Deum studiosa mente requirere, qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum (cfr. Ps 146,3). ⁵ Itaque Ordinem sancti Francisci devotus intravit, nulli tamen qua urgebatur infirmitatem detexit. ⁶ Verum aliquantisper moram in Ordine faciente (cfr. Mat 25,5), cum ad notitiam fratrum juvenis pervenisset infirmitas, moti fratres voluerunt eum, licet dolentes, remittere ad parentes. ⁷ Sed pueri constantia tanta fuit, ut coactionem vinceret importunam. ⁸ Curam proinde habuerunt fratres de iuvene, donec, gratia confortatus (cfr. Luc 2,40) et probis moribus redolens bonum virum, curam animarum inter eos suscepit et laudabiliter regularem exercuit disciplinam. ⁹ Factum est autem cum corpus beati Francisci transferretur ad locum, adfuit tunc dictus frater translationis gaudiis cum multitudine caeterorum. ¹⁰ Et appropinquans tumbae, in qua corpus quiescebat patris sanctissimi, pro iam inveterata infirmitate coepit orare diutius. ¹¹ Subito miro modo ad loca debita partibus revocatis, sanatum se sentiens, succinctorium deposuit et ex tunc ab omni dolore praeterito penitus liber fuit.
110 ¹ Pisanus quidam, cum secreta ventris (cfr. Prov 20,27) ad pudenda loca cuncta emitteret, per acerbo dolore et monstruoso pudore contra seipsum rem diabolicam cogitavit. ² Nam in ultimo desperationis gurgite devolutus, disposuit seipsum, ut ultra non viveret, laqueo enecare. ³ Interim tamen, cum nondum exstinctae conscientiae pungeretur aculeo, coepit sancti Francisci nomen memoriae suae imprimere et ore, licet debiliter, invocare. ⁴ Continuo totius maledicti propositi celerem conversionem obtinuit, et enormis plagae curationem subitam impetravit.
111 ¹ Filius cuiusdam de castro Cisternae in Maritima enormiter genitalium fractura gravatus, nullo artificio retinere poterat intestina. ² Nam lumbare, quod solet talibus obviare fracturis, novas et multiplicas fracturas effecit. ³ Cruciabantur infelices parentes, et horrendum huius mali spectaculum convicinis et notis flendi materiam ministrabat. ⁴ Tentatis omnibus remediorum curis et nihil proficientibus umquam, sancto Francisco mater et pater filium devoverunt. ⁵ Portantes ergo illum die sancti Francisci ad ecclesiam suo honore constructam apud Velletrum, proiecerunt illum coram imagine sancti, et vota voventes cum reliqua populi multitudine multas pro eo lacrimas obtulerunt. ⁶ Cum igitur evangelium cantaretur, et illud proferretur quod: absconsa sapientibus parvulis revelantur (cfr. Mat 11,25), subito lumbare confringitur, remedia non proficientia dissolvuntur. ⁷ Confestim cicatrix obducitur et omnis optata sanitas reparatur. ⁸ Fit ibi clamor magnus laudantium Dominum (cfr. Luc 2,3) et venerantium sanctum eius.
112 ¹ Apud Ciccanum, castrum Campaniae, cum Nicolaus capellanus matutinali hora ecclesiam introiret, repentino casu (cfr. Ez 26,16) tam miserabiliter corruit, quod ad pudenda loca intestina omnia defluxerunt. ² Accurrunt clerici et caeteri convicini, et elevantes eum, ad lectulum reportarunt. ³ Per octo dies sic immobilis iacuit, ut nec ad requisita naturae surgere posset. ⁴ Vocatis medicis et artis suae productis auxillis, augetur dolor, nec sanatur, sed exaggeratur infirmitas. ⁵ Locum indebitum quem repleverant abominabilia monstra cum tanto viri dolore tenebant, quod per octo dierum numerum miser homo non poterat manducare. ⁶ Desperatus iam vir et adiudicatus morti, ad beati Francisci se convertit auxilia. ⁷ Erat ei filia quaedam religiosa et timens Deum (cfr. Act 10,2), quam pro se hortatur sancti Francisci suffragium implorare. ⁸ Exit ad modicum foras filia benedicta (cfr. Ioa 18,29; Rut 3,10), et orationi incumbens, lacrimis plena, pro patre orat ad patrem. ⁹ Magna orationis virtus! Statim vocat eam pater adhuc orantem, et nuntiat ei gaudium insperatae salutis (cfr. Sap 5,7) ¹⁰ Ad debitam sedem cuncta redierant, et melioris dispositionis se fore quam ante casum fuerit sentiebat. ¹¹ Vovet igitur se beatum Franciscum semper habere patronum, et annuatim festivum ducere diem eius.
113 ¹ In castro Spelli homo quidam per duos annos rupturam adeo graviter passus est, quod per inferiores partes tota videbatur ventris congeries effluxisse. ² Non enim per magnum temporis spatium fluxa reducere poterat, nec ad locum proprium medicorum studio revocare. ³ Propter quod desperatus a medicis, ad divinum auxilium se convertit. ⁴ Cum igitur devote beati Francisci merita invocaret, mira celeritate fracta prius et consolidata persensit et deformia reformata.
114 ¹ Iuvenis quidam nomine Iohannes, in episcopatu Sorano, dissipatione intestinorum ita laesus erat, ut nullis posset medicorum medicaminibus adiuvari. ² Accidit die quadam uxorem ire ad quamdam ecclesiam beati Francisci. ³ Cui oranti pro viri salute quidam de fratribus simplici spiritu dixit: "Vade, dic viro tuo, ut voveat se beato Francisco et ruptionis locum crucis signaculo signet!". ⁴ Quae cum rediret, hoc retulit viro suo. ⁵ Qui beato Francisco se vovens, laesionis locum signavit et intestina ad prima loca illico redierunt. ⁶ Miratus est vir in subitatione insperatae salutis (cfr. Sap 5,2), et utrum esset vera sanitas, quae sibi subito sic arrisit, coepit per multa exercitia experiri. ⁷ Eidem vero febre acuta laboranti beatus Franciscus in somnis apparuit (cfr. Mat 1,20), ipsumque vocans ex nomine dixit (cfr. Is 40,26): "Noli timere, Iohannes, quia sanaberis ab infirmitate tua (cfr. Luc 5,10; 13,12)". ⁸ Huius miraculi maxima fides fuit, quod cuidam viro religioso, Roberto nomine, beatus Franciscus apparuit; ⁹ a quo cum interrogaretur quis esset, respondit: "Ego sum Franciscus, qui quemdam amicum meum sanaturus adveni".
115 ¹ In Sicilia quemdam nomine Petrum, pudendorum suorum ruptionem subitam patientem, cum se promitteret sua limina visitare, mirifice liberavit.
Chapter 13 of 19