Skip to the text

Articulus 2

De triplici genere studiosorum.

DUABUS demum potentiis, cum immortalibus atque divinis substantiis, imo cum Deo altissimo, communionem habemus: quæ sunt intellectus et voluntas. In ceteris vero animæ viribus, cum inferioribus ac sensibilibus communicamus na-

¹ Ex editione Coloniensi Joannis Soteris, 1532. turis. Denique, sicut actio voluntatis procedit ex prævia actione intellectus (nil enim volumus neque appetimus nisi præcognitum, secundum Augustinum, quum objectum voluntatis sit bonum per rationem apprehensum, secundum Philosophum), sic omnis actio intellectus sine adjunctione actionis voluntatis imperfecta est atque inutilis.1 Nam et fides, quæ intellectum concernit, sine caritate, quæ in voluntate consistit, informis est. Sed et scientia sine bona et recta voluntate non solum non prodest, sed insuper obest et inflat. Hujus autem ratio assignari potest conveniens. Vanum est namque sive inane quod ad congruentem ac debitum finem habenti non proficit; nocivum vero, quod ad ea quæ debito fini contrariantur inducit. Omnis porro creata essentia, ab omnipotenti sapientique Deo ad certum ac congruum finem ordinata est atque creata. Hinc namque sanctus Job : Universorum (inquit) finem ipse considerat, et omnia quæ sub cœlo sunt respicit.2 Ad hujuscemodi autem finem res creata pertingere nequit nisi per propriam convenientemque operationem. Quum ergo finis sit appetitus objectum, beatitudo vero, quæ est intellectualium creaturarum finis, objectum sit voluntatis, elucescit quod nulla operatio intellectualem naturam operantem ad proprii finis adeptionem perducere valet, nisi actio voluntatis vel illa quæ actioni voluntatis committitur. Nec sufficit quælibet actio sive affectio voluntatis, sed recta rationique consona, quæ operationem seu cognitionem intellectus informet atque perficiat.

Liquet ergo quam vanum sit studium horum qui in scientiis die ac nocte proficere cupiunt, disputando, legendo, dictando, aut simili modo, sed in reformatione appetitus, in voluntatis ornatu, in adeptione virtutum religiosæque vitæ, vel minus vel parum vel nihil proficere student. Nil itaque prodest in scientiis crescere sine incremento caritatis divinæ. Nec confert veritatis cognitio, nisi adsit conversatio digna, interiorisque appetitus affectio caritativa ac limpida : imo omnino plurimum obest. Melius enim est veritatem nescire, quam scire et spernere.3 Quo equidem homo quid agendum sit melius noscit, eo graviori damnationi se obligat, nisi juxta scientiæ exigentiam in sanctitate atque justitia proportionaliter vivat.

Præterea triforme est genus studentium, tam in claustris quam in scholis. Quidam enim student solum ut sciant, quidam ut virtuosi fiant, quidam ut in utroque simul proficiant. Hi ergo qui ob hoc præcipue studio, lectioni disputationique vacant ut sciant, inanes et stulti sunt. Nam circa subtilitates ac difficultates ingenia conterunt, nec vanam gloriam veraciter odiunt: imo in vitiis perseverant, frigidum habent affectum a divini amoris calore, opusque Dei negligenter persolvunt, manentes in sui ipsius inordinato amore. Qui vero studium suum ad profectum virtutum totaliter ordinant, illos dumtaxat libros legere gaudent, qui interiorem affectum fortius excitant, in quibus proprios defectus clarius discunt cognoscere, et qualiter proficiendum sit compendiosius queunt addiscere. Hos profecto sapientissimos arbitror. et omni laude dignissimos. Melior quippe est parva scientia cum virtuosa vita, quam vita indigna cum copiosa scientia, juxta illud Ecclesiastici : Melior est homo qui minuitur sapientia et ambulat in timore Dei, quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi. Qui autem idcirco studio vacant ut in scientia atque virtutibus pariter crescant, utiliores sunt aliis; et si ampliorem conatum impendunt virtutibus adipiscendis quam veritatibus cognoscendis, laudabiliores videntur prædictis ac magis divini. Unde illi viri qui tam in scientiarum splendore quam in divini amoris fervore excellentius præfulserunt, præsertim appellantur divini :4 quemadmodum Moyses, David, Paulus, Joannes, Dionysius. Hoc autem studium doctoribus atque pastoribus seu prælatis, et his qui in Ordinibus mendicantium sunt, potissime congruit; studium vero quod ad virtutes totaliter ordinatur, illis maxime competit qui aliis præesse non habent, ut monachi. Hoc tamen in genere dico: nam in speciali, regula dari non potest.

Itaque qui ea dumtaxat legere delectantur quæ cordis custodiæ prosunt ac devotioni proficiunt, parum curant cognoscere quid sint ipsæ virtutes et dona, quomodo definiantur ac distinguantur, ceterasque difficultates subtiles et naturalis philosophiæ admixtiones; sed qualiter virtutes eædem acquirantur et conserventur atque in habente perficiantur, curant. Qui autem idcirco potissime student ut sciant, in prædictis subtilitatibus abundantius gloriantur: quamvis et ipsi vicissim ea quæ devotionem concernunt, scire conentur, non tam ut devoti reddantur, quam ut nil ignorare putentur, aut certe devoti existimentur. Tales prorsus miserrimos reor atque vanissimos. Qui vero tam in veritatibus conspiciendis atque gratiis obtinendis avide inardescunt, quorum utique intellectus illustris est affectusque sanctus, eos libros præsertim affectant in quibus nedum devotio excitetur, sed intellectus omni notitia deiformiter adornetur. Hoc igitur modo in præsenti tractatu de donis Spiritus Sancti disserere nitar, quantum conferre dignabitur Spiritus Sanctus, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Sic quippe antiqui doctores catholici conscripserunt, etiam ipse gloriosissimus Dionysius Areopagita. Ait namque Hieronymus, quod antiqui doctores libros suos dictis philosophorum eatenus referciunt, ut ignores quid primum debeas admirari, scientiam sæculi vel eruditionem sacræ Scripturæ. Et hunc modum moderni doctores, Thomas, Albertus, Ægidius ac alii renovant.

Footnotes

  1. I Cor. viii, 1. ↩

  2. Job xxviii, 3, 24. ↩

  3. II Petr. 1, 21. ↩

  4. Eccb. 11, 21. ↩

Chapter 3 of 108