Skip to the text

Articulus 12

De connexione ac distinctione donorum, secundum Anselmum.

ANSELMUS præterea de donis in libro de Similitudinibus loquens : Horum (inquit) donorum primum est timor Domini tanquam fundamentum aliorum. Hunc enim Spiritus Sanctus in campo mentis supponit, atque alia dona in suo ordine velut in ædificio superimponit. Primo namque Spiritus Sanctus metuere facit hominem ne cum dæmonibus torqueatur. Huic denique timori Spiritus Sanctus immediate superimponit pietatem, dum menti taliter formidanti, sui ipsius ac proximorum compassionem adspirat, ac pie recolere facit quam misera erit si separetur a Deo torqueaturque in inferno. Unde in Ecclesiastico scribitur : Miserere animæ tuæ placens Deo ;12 et in Proverbiis : Benefacit animæ suæ vir misericors. Rationabiliter ergo a dono timoris ad donum pietatis ascenditur. Dono quoque pietatis superimponit Spiritus Sanctus donum scientiæ, dum mens sic sibi metuit atque compatitur, ut qualiter salvari queat scrutetur, eique Spiritus Sanctus hujus rei cognitionem largitur. Dono autem scientiæ superimponit Spiritus veritatis in ædificio mentis donum fortitudinis: quoniam quum mens pavida timet, et sibi mox condolet, quid etiam agendum sit recognoscit, necesse est ut dono Spiritus Sancti reddatur fortis ad operandum quæ didicit et quibus se posse salvari confidit. Scientia namque sine idonea atque laudabili vita nil prodest, sed obest. Porro dono fortitudinis superimponit Spiritus donum consilii : quia dum mens facta est fortis ad operandum quæ pie timendo novit agenda, sui experimento didicit ex Spiritu Sancto, quod de omnibus istis consulere debeat. Est enim consilium, habitualis perfectio mentis a Spiritu Sancto impressa, qua homo movetur ad operandum in omnibus secundum divinum consilium. Dono autem consilii superimponit Spiritus Sanctus donum intellectus : quatenus post prædictorum perfectionem donorum intelligat homo cur hæc et alia fieri debeant, quodque a solo Deo remunerationem exspectet et accipiat. Postremo prædictis donis superaccumulat Spiritus Sanctus donum sapientiæ : quatenus quod dono intellectus recte cognoscit, illud sibi dono sapientiæ sapidum atque dulcissimum fiat, ac per hoc solo æquitatis amore sequatur quod intelligit sectandum. Non enim, ut Hugo testatur, perfectum facit cognitio veritatis, nisi comitetur notitia saporosa seu experimentalis : quoniam experientia intelligentiæ exstat magistra.

Ait quoque Anselmus hæc duo ultima dona, videlicet intellectum et sapientiam, ad vitam pertinere contemplativam, alia vero quinque ad vitam activam : quod qualiter possit salvari, in sequentibus elucescet. Plura enim circa præinductam positionem Anselmi dubia tangi possent, quæ congruo (si Dominus dederit) loco solventur.

Itaque in isto mentis ædificio ita composito Spiritus Sanctus residet, totamque interioris domus familiam, id est universos animæ sensus atque affectus, gubernat, et ad suum disponit obsequium ac debitum finem. Sicque anima Dei templum effecta, verbum Apostoli implet, qui ait : Omnia honeste ac secundum ordinem fiant in vobis.3 Nam in hoc omnium entium constat perfectio, ut unumquodque ordinem sibi præfixum observet, et secundum exigentiam finis sibi a Deo præstituti in omnibus agat. Unde, secundum Dionysium, nec ipsæ angelicæ mentes aliquid aggredi vel agere audent, nisi sicut a Deo eis præfixum cognoscunt.4

Footnotes

  1. Pror. xi, 17. ↩

  2. Eccl. xxx, 24. ↩

  3. I Cor. xiv, 40. ↩

  4. De Cœlest. hier. c. III; de Divin. nom. c. IV. ↩

Chapter 13 of 108