Articulus 10
De donis, secundum doctrinam Doctoris devoti.
OPORTET autem advertere quid de ipsis donis sufficientiaque donorum Doctor ille dignissimus, venerabilis dominus Bonaventura conscribat : cujus (ni fallor) doctrina in hac parte, sicut in ceteris multis, documentis S. Thomæ satis conformis est, non tamen in omnibus.
Igitur, secundum Bonaventuram, Deus non solum perficit hominem contra obliquitates vitiorum per habitus virtutum, sed insuper perficit eum ad expediendum se contra impedimenta virtutum atque symptomata seu reliquias vitiorum per habitus donorum, videlicet ut expedite ac prompte virtutum impedimenta repellat atque suppeditet. Tot ergo dona esse oportet, quot ad talem expeditionem sufficiant. Indiget autem anima septiformiter expediri, si omnia vitia expeditissime debeat evitare. Primo quidem contra superbiam : quod fit per donum timoris, de quo ait Scriptura, Qui timet Deum nihil negligit ;1 et rursus, Timor Domini expellit peccatum.2 Quum enim omnium vitiorum coerceat matrem, id est superbiam, nil negligit, atque omne peccatum expellit. Secundo contra invidiam : quod fit per pietatem, quam constat esse proximis benevolam atque beneficam : quippe quæ, teste Apostolo, ad omnia utilis est.3 Qui enim diligit proximum, legem implevit. Pietas ergo in quantum est donum, caritatem fraternam munit, confortat ac fulcit, quatenus omne vitium invidiæ expeditissime destruat, semperque benignum ac dulcem affectum fratri impendat. Tertio contra iram, quæ est insania animi : quod fit per donum scientiæ. Quarto contra acediam : quod fit per donum fortitudinis, hæc enim mentem ad divina robustam reddit ac agilem. Quinto contra avaritiam : quod fit per donum consilii, per quod homo spontaneam paupertatem amplectitur, sicque affectum a terrenis expeditum sortitur. Sexto contra gulam, quæ mentis lucem obtenebrat, Salvatore dicente, Videte ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate, quæ sunt species gulæ :4 quod fit per donum intellectus, qui animam acuit, et ea quæ rationem obnubilant, faciliter rejicit.
Septimo contra luxuriam, quæ visum mentalem prorsus excæcat, in tantum ut in ipso actu venereo non sit possibile uti aliquo actu partis intellectivæ, ita absorbet delectatio illa carnalis actum rationis, secundum Augustinum. Unde, secundum Hieronymum, spiritus prophetiæ corda Prophetarum in tali actu non tetigit. Hoc autem fit per sapientiæ donum, cujus illuminatio tanta est ut hanc mentis cæcitatem expellere aut certe moderari prævaleat.
Porro aliam causam assignat hic Doctor sufficientiæ donorum Spiritus Sancti, propter expediendas naturales animæ vires. Vis enim seu appetitus irascibilis indiget expediri ad bona in prosperis ne extollatur, quod efficit timor; in adversis quoque ne dejiciatur, sed utrobique regia via incedat: quod efficit fortitudo, quæ in adversis præsertim exigitur. De qua ait Scriptura:5 Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ. Vis insuper concupiscibilis indiget expediri tam circa affectum proximi, quod efficit pietas, quam Dei, quod efficit sapientia, quæ gustum divinorum includit. Vis autem rationalis indiget expediri in veritatis speculatione, quod efficit intellectus; in meliorum bonorum electione, quod facit consilium; atque in boni exsecutione, quod facit scientia, per quam laudabiliter conversamur in medio nationis pravæ et perversæ.6 — Quod autem Doctor iste de vi irascibili et concupiscibili dicit, intelligendum non arbitror de irascibili et concupiscibili quæ sunt species appetitus sensitivi ac sensitivæ partis potentiæ: certum est enim quod sapientia et timor ac pietas in quantum dona ponuntur, non utique in parte sensitiva subjacent, sed intellectiva. Loquitur ergo (ut reor) de concupiscibili et irascibili prout in appetitu intellectivo consistunt: in quo tamen non proprie sed metaphorice sunt, neque realiter differunt, sed ratione dumtaxat.
Insuper alia ratione esse oportet septem dona, videlicet ad expedienda seu faciliter exsequenda virtutum officia. Timor enim expedit ad temperantiam, juxta illud, Confige timore tuo carnes meas;7 pietas ad justitiam, quia per eam sic facimus proximo quemadmodum nobis fieri cupimus, in quo nobis justitiæ summa consistit; scientia ad prudentiam, indiget enim virtus prudentiæ perfici dono scientiæ; fortitudo ad patientiam; consilium ad spem; intellectus ad fidem, penetrando quæ fidei sunt; sapientia vero ad caritatem: per hoc enim quod gustum Deitatis includit, ad Dei amorem vehementer ac prompte mentem inflammat. Unde quemadmodum caritas mater est et consummatio universarum virtutum, sic sapientia mater ac finis est cunctorum donorum, secundum quod de ea per sapientem quemdam scriptum cognoscimus: Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius.8
Amplius, septem ponuntur dona Spiritus Sancti ad expediendam, id est expedite perficiendam, rationalem creaturam in agendo. Indiget enim homo expediri quatenus declinet a malo, quod fit dono timoris; et ut proficiat in bono. Bonum autem est duplex, videlicet: necessitatis, ad quod spectant præcepta; et supererogationis, ad quod ordinantur consilia. Circa bonum necessitatis expedimur seu expediti in agendo efficimur per scientiam ut dirigentem, atque per pietatem ut exsequentem. Circa bonum supererogationis expedimur per donum consilii dirigentis, et per donum fortitudinis exsequentis. Necesse quoque habemus quiescere in optimo tam cognoscendo, quod fit per donum intellectus, quam degustando, quod fit per donum sapientiæ.
Postremo, septem necesse est esse dona Spiritus Sancti ad expediendam animam in contemplando. Ad vitam enim hierarchicam atque contemplativam, opportunum est animam purgari, illuminari ac perfici. Est autem purganda a quatuor naturæ vulneribus propter originale peccatum inductis, videlicet: a concupiscentia, quod facit timor; a malitia, quod efficit pietas; ab ignorantia, quod agit scientia; et ab infirmitate, quod efficit fortitudo. Illuminari quoque egemus in operibus reparationis humanæ, quod fit per consilium; et in actibus conditionis primariæ, quod fit per intellectum. Perfici vero egemus per accessum ad summum bonum ac ultimum finem, quod fit per sapientiam.9
Quatuor igitur dona, videlicet sapientia, intellectus, consilium, scientia, intellectum perficiunt; alia tria affectum. Suntque plura ad intellectum spectantia, eo quod lumen cognitionis potissime expedit ad recte agendum.
Footnotes
Chapter 11 of 108