Articulus 11
De numero et distinctione donorum inter se, secundum traditionem Doctoris sancti.
QUONIAM igitur dona efficiunt hominem optime mobilem ab influxu Spiritus Sancti, ita ut dicere queat cum viro sancto, Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum;1 idcirco dona in illis inveniuntur potentiis quæ a Spiritu Sancto mobiles sunt, utpote in intellectu et appetitu intellectivo seu voluntate. Intellectus autem seu ratio duplex est, scilicet speculativa et practica. In utraque etiam duplex exstat cognitio: quarum una ad inventionem veritatis, alia ad judicium pertinet veritatis. Primo equidem veritatem invenire seu scire oportet, et demum rectum habere judicium de veritate jam cognita. D Quantum ergo ad veritatis apprehensionem, perficitur ratio speculativa dono intellectus, quod versatur circa necessaria, de quibus est fides; ratio autem practica dono consilii, quod circa agibilia versatur humana. Ad recte vero judicandum perficitur ratio speculativa per sapientiam, practica per scientiam: sapientia enim circa divina, scientia circa humana atque creata. Potentia quoque appetitiva indiget perfici: primo quantum ad se, tam contra timorem periculorum, quod efficit fortitudo, quam contra blandimenta concupiscentiarum, quod efficit timor; secundo quantum ad alios, quod efficit pietas. Dona ergo extendunt se ad omnia ad quæ se virtutes intellectuales ac morales extendunt. Hæc est determinatio Thomæ in prima secundæ, quæstione sexagesima octava.
Verumtamen huic sententiæ repugnare videntur quæ idem ipse in secunda secundæ, quæstione octava, inducit. Illic enim sic inter dona distinguit, quod fortitudo, pietas atque timor in appetitu consistunt;2 alia quatuor in intellectu: et hæc quatuor ad supernaturalem fidei notitiam ordinantur. Fides autem principaliter est de Creatore; secundario vero de quibusdam creaturis prout referuntur ac ordinantur ad Deum; et quoniam fides, teste Apostolo, per dilectionem operatur, idcirco tertio respicit fides actus humanos prout ad ultimum finem perducunt.3 Itaque fides dupliciter indiget perfici. Primo per hoc quod credenda, limpido quodam mentis intuitu perspiciantur seu penetrentur atque subtiliter apprehendantur, ita quod intellectui nil verius nilque rationabilius videatur quam fidei christianæ assertio. Hanc autem perfectionem sortitur anima per donum intellectus. Secundo perficitur homo in fide per hoc quod de ipsis credendis rectum habet judicium, discernens quod eis sit firmiter inhærendum et ab eorum contrariis fortissime recedendum. Tale autem judicium, quantum ad res divinas, ad donum sapientiæ pertinet; quantum vero ad res creatas sub fide cadentes, ad donum scientiæ; sed quantum ad actus humanos, ad donum consilii. In hac itaque distinctione asserit Thomas quosdam distinguere inter dona, sic quod dona consilii atque scientiæ practicam cognitionem respiciunt, intellectus vero speculativam. Hanc vero distinctionem hoc loco redarguit: et tamen, in prima secundæ, sicut nunc claruit, ea utitur eamque approbat.
Mallem, fateor, loco præsenti ab eruditiore doceri, et bonam resolutionem hujus contrarietatis addiscere, quam tantum doctorem irreverenter negare : cujus tamen dicta in promptu concordare non valeo. Porro quid rationabilius dictum appareat introducam, dum de singulis donis seorsum tractabo.
Footnotes
Chapter 12 of 108