Skip to the text

Articulus 6

Quod inter virtutes theologicas atque morales et intellectuales, dona in dignitate medio modo se habeant.

PORRO virtutum aliæ theologicæ seu divinæ ac supernaturales dicuntur; aliæ autem morales, quæ circa passiones versantur easque modificant; aliæ vero intellectuales, ut prudentia, ars. Virtutes itaque theologicæ non jam dumtaxat ceteris cunctis virtutibus, sed et donis præstantiores putandæ sunt, quoniam Deum pro immediato ac proprio habent objecto. Fidei enim objectum est veritas prima, spei vero beatitudo æterna, caritatis autem bonitas increata: et ideo istæ virtutes dicuntur divinæ. Vocantur insuper supernaturales, quoniam ad supernaturalem finem qui est visio Dei benedicti per speciem, ordinant hominem, et per creationem supernaturaliter infunduntur, nec naturalibus viribus possunt acquiri.

Denique virtutes morales ac intellectuales prout de eis loquuntur philosophi, non ordinant neque perficiunt hominem nisi ad beatitudinem naturalem; sed caritate adjuncta et fide, sine quibus nec vere nec proprie appellari possunt virtutes, disponunt ac ordinant hominem ad supernaturalem felicitatem seu finem; sed in quantum sunt virtutes infusæ, non acquisitæ, perfectius faciunt hoc.

His autem virtutibus digniora sunt dona. Primo, quoniam sine gratia gratum faciente haberi non valent, quemadmodum demum liquebit. Secundo, quia directe ad ornandum virtutes theologicas ordinantur. Tertio, quia efficiunt hominem promptissime mobilem a Spiritu Sancto, cujus motio atque instinctus sublimior est motione rationis, ad cujus sequelam seu directionem ordinantur virtutes morales atque prudentia, quarum finis est facere hominem a ratione prompte mobilem sive regibilem. Ideo nempe passiones reformant, ne earum excessus actum rationis præpediat. Quarto, quoniam dona ex propria vi ordinant hominem ad supernaturalem felicitatem. Ideo namque præstantur a Spiritu Sancto, quatenus virtutes theologicas perficiendo, rationalem creaturam ad æternam beatitudinem excellentius faciliusque perducant. Sed horum plena intelligentia nequit haberi nisi ex introducendis.

Chapter 7 of 108