Skip to the text

Articulus 9

An dona Spiritus Sancti sint aliquid fixum ac radicatum in rationali creatura, videlicet an sint habitus quidam.

TRIPLICITER denique dicitur aliquid esse in homine. Primo potentialiter, quemadmodum de infantulo egregiæ indolis dicimus quod sit beatus puer, quamvis nec actum nec habitum beatitudinis sit sortitus, sed dispositionem pervalidam. Secundo habitualiter, ut de erudito nil considerante sed dormiente, dicimus quod sit sciens seu contemplator, eo quod habitus scientiæ ei insit, quamvis actualiter nihil cognoscat. Tertio actualiter, sicut de justo scriptum est, Justus autem miseretur et tribuet : utpote quoniam actum justitiæ facit, quamvis propter solum habitum justus quis appelletur.1 Itaque, inter potentiam, quæ aliud non est nisi naturalis dispositio vel aptitudo, et actum, qui est ipsa operatio ususque rei, habitus mediat. Est nempe habitus dispositio seu qualitas fixe inhærens subjecto, per quam faciliter agere potest. Quemadmodum autem homo ad sequendum in omnibus rationis judicium, indiget quibusdam habitibus qui nominantur virtutes, sic ad imitandum in cunctis divinæ inspirationis influxum seu Spiritus Sancti instinctum, indiget quibusdam habitibus qui dona vocantur. Dona ergo Spiritus Sancti sunt habituales perfectiones quiescentes in rationali creatura sicut virtutes, quibus habitibus redditur optime dirigibilis a divino instinctu. Præterea, Spiritus Sanctus per dona sua dicitur esse itemque manere in nobis. Sic de Spiritu Sancto loquens discipulis Christus : Apud vos (inquit) manebit, et in vobis erit.2 Ergo et dona Spiritus Sancti sunt habitus manentes ac fixi in nobis.

Footnotes

  1. Ps. xxxvi, 21. ↩

  2. Joann. xiv, 17. ↩

Chapter 10 of 108