Articulus 14
An dona sint connexa sicut virtutes.
PORRO virtutes esse connexas ostendit Magister tertio libro auctoritate Hieronymi : quamvis hoc ipsum magnam difficultatem includat. Constat enim quod fides, quæ est virtus theologica, in multis inveniatur qui caritatem non habent : alioqui omnes peccatores essent increduli. Sed et Bonaventura affirmat fidem et spem, quatuor quoque virtutes cardinales posse esse informes, id est sine caritate et gratia, rursusque formari : sicque sine caritate inessent interdum, quandoque vero simul cum ea.
Sed hac difficultate relicta, de donis sentire oportet ea esse connexa. Omnes enim qui gratiam gratum facientem sortiti sunt, omnia dona Spiritus Sancti habent secundum aliquem gradum. Hoc Thomas et alii concorditer dicunt. Dona namque faciunt hominem faciliter mobilem a Spiritu Sancto : quod fieri nequit, nisi omni mortali careat culpa, sitque virtutes morales adeptus sive per infusionem, sive per exercitationem ; qui autem hujusmodi est, omnium donorum actus habet vel habitus secundum aliquem gradum, nec est ratio cur donis careret, quum factus sit capax eorum. Præterea, dona dantur in adjutorium virtutum : ergo dona præsupponunt eas inesse illi cui aliquod competit donum. Qui autem virtutibus fulget, septiformis influentiæ Spiritus Sancti est capax. Spiritus Sanctus autem unicuique influit secundum propriam virtutem, id est secundum recipientium dignitatem et capacitatem.1 Qui igitur habet virtutes, donis non caret. Insuper, dona sunt necessaria ad salutem; omnis autem qui gratiam gratum facientem habet, in statu salutis exsistit: ergo et donis ornatur. Sed modus hujuscemodi connexionis, et quomodo dona diversis secundum varios gradus conveniunt, posterius innotescet.
Footnotes
-
I Cor. xi, 11. ↩
Chapter 15 of 108