Articulus 5
Cur potius hæc septem dicantur dona Spiritus Sancti, quam alia bona divinitus data.
OMNIA insuper bona nostra, imo et merita, nonne Dei sunt dona ? Quid enim habes quod non accepisti ? Cur ergo hæc septem potius dicta sunt dona Dei, quam virtutes et gratiæ reliquæ, utpote : justitia, de qua ait Philosophus, quod ipsa sit præclarissima virtus, et neque est Lucifer neque Hesperus ita mirabilis ; vel temperantia, in qua, Tullio teste, splendor est maximus ?
Quidam ergo respondentes, asserunt hæc septem potius aliis dici dona Spiritus Sancti, quia sunt privilegiata dona præ ceteris. Sed hoc stare posse non arbitror : virtutes enim theologicæ digniores sunt donis, nec tamen inter dona connumerantur. Quidam igitur dicunt, non ideo solum hæc dici dona Spiritus Sancti quia ab ipso nobis donantur, sed quoniam reddunt hominem bene mobilem ad illa ad quæ inspiratio divina inclinat, sine ulteriori inquisitione consilii rationis humanæ. Sed hoc caritati quoque convenire ostenditur, dicente Apostolo : Caritas non quærit quæ sua sunt, omnia suffert, omnia credit. Caritati quippe nihil difficile est, nec aliqua forma tam prompte operatur ut caritas : nam ex propria ratione habet inclinare ad actum. Si itaque ista responsio sufficeret, esset caritas donis connumeranda.
Cur ergo hæc potius quam alia, dona vocata sunt ? Hac (ut fertur) ex causa, quoniam intellectualem creaturam perf ciunt, non immediate neque directe ad exsequendam operationem potentiæ, sed ad prompte exsequendam operationem virtutum.1 Contemplandum est namque, quod sicut gratia gratum faciens immediate perficit ipsam essentiam intellectualis substantiæ, ponens eam in esse spirituali atque divino, reddensque eam gratam et placitam Deo, etiam ante omnem actum, ut in pueris baptizatis; virtutes autem directe perficiunt potentias ejusdem intellectualis substantiæ, ut fides intellectum, caritas voluntatem, temperantia concupisibilem: sic dona quamvis subjectentur in viribus in quibus subjectantur virtutes, non tamen directe concernunt potentias, nec immediate perficiunt eas, sed ordinantur directe ad perficiendas expediendasque ipsas virtutes. Ipsæ quippe virtutes tali adjutorio donorum Spiritus Sancti sunt indigentes, quatenus sine omni obstaculo facillime procedant in actum: primo, propter imperfectionem virtutum in nobis; secundo, propter impedimenta virtutum tollenda; tertio, specialiter propter perfectionem virtutum theologicarum augendam in nobis, sicut patebit. Unde, secundum Albertum, virtutes directe, primo et immediate perficiunt potentias animæ; dona vero mediate et secundario: nam immediate perficiunt ipsas virtutes.
Huic autem responsioni consonat verbum Gregorii, qui ait quod dona præstantur in adjutorium virtutum. Quamvis enim, verbi gratia, mansuetudo directe contrarietur iræ eamque repellat, non tamen mansuetudo eatenus fortis est quin dono scientiæ indigeat, per quam homo cognoscit quam irrationabile exstat vitium iræ, quæ nihil aliud est prorsus nisi quædam insania: ad cujus mitigationem ratio eget dono scientiæ, vitium tale detestantis ac reprobantis. Conformiter, quamvis caritas, quæ est theologica virtus voluntatem perficiens directe, ad Dei unionem ac gustum conducat, non tamen in nobis in tantum perfecta consistit quin homo dono sapientiæ egens sit, per quam de ipsis divinis rectum saporosumque sortiatur judicium, atque per hoc alienas delicias vitandas discernat. Sic quoque in singulis donis plenius innotescit, si Spiritus veritatis, qui verus est Deus, infuderit.
Footnotes
-
Ps. lxxxiv, 9. ↩
Chapter 6 of 108