Articulus 16
Quæ sit definitio doni.
EX præinductis satis lucere opinor, quod donum Spiritus Sancti prout de eo nunc loquimur, aliud prorsus non sit nisi habitualis ac supernaturalis perfectio mentis creatæ, a divina bonitate immediate per creationem infusa, in adjutorium expeditionemque virtutum concessa, per quam redditur mens creata a supernaturali rectore seu Spiritu Sancto faciliter mobilis. Dona quippe sunt habitus, sicut ostensum est:1 ideo dicuntur habituales perfectiones.2
Et quoniam non solum reperiuntur in homine, sed in angelis quoque, ut ex verbis Ambrosii probat Magister tertio libro, idcirco adjeci in definitione doni: mentis creatæ, id est tam humanæ quam angelicæ. Et quoniam dona supernaturales perfectiones exsistunt ac per creationem infusæ, rite adjunctum est: a divina bonitate immediate per creationem infusa. Non enim sunt habitus acquisiti, sed desuper dati. Denique dona ipsos virtutum habitus ornant, atque eorum actus faciles reddunt, imo faciliores quam sine donis esse possent: propterea addidi, quod sint in adjutorium expeditionemque virtutum concessa. Et sicut virtutes faciunt hominem sequi rationis censuram, sic dona efficiunt mentem a Spiritu Sancto dirigibilem, docibilem, mobilem atque regibilem. Unde patescit cur additum sit: per quam redditur mens creata bene mobilis a Spiritu Sancto.
Footnotes
Chapter 17 of 108