Skip to the text

Articulus 13

An Spiritus Sanctus detur eis quibus dona ipsius donantur.

PERSONA autem divina dupliciter dicitur esse alterius. Primo, ratione originis : et sic Filius est sui Patris, quia generatur ab eo ; et Spiritus Sanctus est Patris ac Filii tanquam unius spiratoris, quoniam procedit ab ipsis non in quantum sunt Pater et Filius distinctæ personæ, sed secundum quod sunt unum principium, eo quod in Patre et Filio sit una voluntas, a qua Spiritus Sanctus immediate procedit tanquam amor ac vinculum Patris ac Nati. Secundo, divina Persona dicitur esse alicujus ratione fruitionis vel communionis : sicque Deus et quælibet divina Persona est eorum qui per gratiam aut gloriam Deo uniuntur sive fruuntur. Quoniam ergo per dona Spiritus Sancti habitat Deus in nobis nosque manemus in ipso, idcirco non solum dona Spiritus Sancti, sed et ipse Spiritus Sanctus nobis donatur. Id namque alicui donatur, quod de novo incipit esse ipsius. Per hoc autem quod dona Dei recipimus, Deo conjungimur, et eo quodammodo fruimur. Sicque ipse est noster, imo et unum cum nobis : qui enim adhæret Deo, unus spiritus est.1 Et denuo scriptum est : Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.2

Porro Spiritus Sanctus donum appellatur et datum. Sed esse donum convenit ei ab æterno, quemadmodum esse amorem, quoniam fluit a Patre ac Filio tanquam donabilis ; esse autem datum competit ei ex tempore, scilicet quoniam caritatem et gratiam causat in nobis, quamvis ex hoc nulla oriatur mutatio in Spiritu Sancto, sed in recipiente dona ipsius. Unde in Evangelio ait Salvator : Si vos quum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester cœlestis dabit spiritum bonum petentibus se ?3 O nobile donum, o inæstimabilis liberalitas dantis, o incomparabilis dignitas animæ recipientis ! Dignum est plane, ut anima tale donum talemque habitatorem suscipiens, omnem adulterinam ac vanam societatem excludat, et quidquid tanti præsidentis conspectum offendere valet, pure fortiterque repellat, ut sit munda et sancta, ac Deo gratissima.

Footnotes

  1. I Cor. vi, 17. ↩

  2. Rom. v, 5. ↩

  3. Luc. xi, 13. ↩

Chapter 14 of 108