Skip to the text

Articulus 7

De duplici rectore ac regula actuum humanorum.

SI insuper homo non nisi ad naturalem beatitudinem conditus esset, quemadmodum opinabantur philosophi, non utique indigeret lege divina, nec gratia, nec utrisque, sed sufficeret ei lex naturalis ac naturalis potentia. Ad naturalem enim felicitatem ac finem naturalia media sufficiunt. Nunc vero, quoniam ad supernaturalem beatitudinem, quæ etiam angelorum naturalem felicitatem transcendit, conditi sumus, certum est nos supernaturali indigere lege atque gratuita gratia. Quoniam itaque duplex est beatitudo sive perfectio hominis, utpote naturalis, de qua loquuntur philosophi, et supernaturalis, quam docet Scriptura divina; duplex quoque distinguitur rector seu motor ac regula actuum humanorum, videlicet ratio naturalis et Spiritus Sanctus, seu lex naturalis lexque divina. In his quippe quæ naturalem ordinem non excedunt, moveri potest homo a propria ratione naturalique lege; in ceteris vero indiget inspiratione divina, et item divinæ legis directiva informatione.

Unde de Spiritu Sancto Christus discipulis dixit: Paracletus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille docebit vos omnia et suggeret vobis. Et divinus Apostolus: Quid oremus sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus orat pro nobis, id est, orantes nos efficit, et formam fiduciamque orandi inspirat. Atque Psalmographus: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Et in libro quoque Sapientiæ legimus: Da mihi, Domine, sedium tuarum adsistricem sapientiam, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit coram te omni tempore. Nec enim sacram divinæ legis Scripturam sine speciali illuminatione Spiritus Sancti salubriter intelligere possimus, aut auribus illam audire de quibus in Evangelio Salvator hortatur: Qui habet aures audiendi, audiat.

Sed movere quempiam potest, si hujuscemodi motione Spiritus Sancti egemus, quomodo Dionysius asserat quia optimum hominis est esse secundum rationem. Si enim non sufficit ratio homini, sed exigitur instinctus Spiritus Sancti, non videtur optimum hominis esse secundum rationem, sed potius secundum divinum instinctum. Et respondendum, quod ratio hominis considerari potest dupliciter. Primo, ut formatur a naturalis legis dictamine; et sic optimum hominis non est simpliciter esse secundum rationem: sic nempe non indigeret homo ad promerendum gratia Dei, quemadmodum asserebat inimicus gratiæ Dei, hæresiarcha Pelagius. Secundo, ut informata illuminatione legis divinæ ac gratia: sicque optimum hominis est rationi inniti vel rationem sectari, quod est esse secundum rationem vel intellectum, quæ idem sunt. Ratio namque voluntati ostendit quid agere debeat; voluntas autem omnibus animæ viribus inferioribus imperat, et ad operandum has movet seu excitat, dicente Scriptura: Doce me facere justificationes, id est mandatorum tuorum impletiones, per quas justificamur. Sicque ratio, Deo eam docente, docet seu dirigit voluntatem.

Chapter 8 of 108