Articulus 17
De subjecto donorum.
QUEMADMODUM insuper gratia dicitur esse in ipsa essentia animæ tanquam in subjecto, eo quod immediate concernat atque perficiat eam; sic virtutes ponuntur in viribus animæ, unaquæque in illa quam directe concernit ac perficit: ut amor in appetitu, scientia in intellectu. Et sicut duplex est appetitus in homine, videlicet sensitivus (de quo in Genesi ait Scriptura:1 Sub te, id est sub rationis imperio, erit appetitus ejus, id est peccati, et tu dominaberis illius), et appetitus intellectivus sive voluntas; sic duplex est amor in nobis, duplex quoque concupiscentia seu delectatio amorem concomitans, scilicet sensibilis et intellectualis. De concupiscentia namque sensibili, quæ mala ac fœda censetur, ait Scriptura: Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Nam teste Psalmographo:2 Qui tribulant me, exsultabunt, si motus fuero. Et rursus: Caro concupiscit adversus spiritum. De concupiscentia vero intellectuali, quæ pura ac nobilis est, scriptum est in Ecclesiastico:3 Auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam; atque in Psalmo: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.45 Amor igitur sensibilis et delectatio eum sequens, in appetitu sensitivo exsistunt; amor vero intellectualis et delectatio ei annexa, in voluntate ponendi sunt. Porro, ut dictum est, dona ipsas virtutes respiciunt, expediunt atque perficiunt. Virtutes ergo se habent propinquius ad animæ vires, imo et ad essentiam ejus, quam dona. Si ergo virtutes subjectantur in viribus sive potentiis animæ, multo magis et dona. Subjecta ergo donorum sunt potentiæ animæ.
Palam est equidem sapientiam, intellectum, scientiam atque consilium ad potentiam intellectivam seu rationem spectare, et in ipsa utique subjectari. Pietas vero, et timor in quantum est donum, in voluntate consistunt. Pietas namque justitiam perficit, cujus subjectum exstat voluntas; timor vero qui donum vocatur, non est servilis, sed filialis, qui ad caritatem consequitur, quæ in voluntate subjectatur. Quum ergo justitia et caritas in voluntate fulciantur ac subjectentur, claret quod dona pietatis itemque timoris in voluntate exsistant.
De fortitudine autem asserit Thomas in prima secundæ, quod appetitus subjectum ipsius est; sed quis appetitus, non explicat. Fortitudo nempe in quantum est virtus cardinalis, in appetitu sensitivo irascibili ponitur; sed prout est donum, in voluntate (ni fallor) ponenda est: respicit enim ac perficit spem, quæ est virtus theologica in voluntate consistens. Denique, sicut dona virtutibus intellectualibus atque moralibus præstantiora ponuntur, ita in nobiliori parte animæ sunt ponenda, videlicet in illis viribus in quibus superbeatissimæ Trinitatis imago resplendet in anima. Omnia itaque dona Spiritus Sancti
Ps. XXXVII. art. XIV-XV.
Cf. q. 2. a. 2: q 152. a. 1: q 1531.6 sunt in intellectu aut in voluntate. Postremo, quemadmodum fortitudo quæ est virtus moralis, vim irascibilem contra terribilia sensibilia roborat, sic fortitudo quæ est donum, voluntatem confortat : primo in se, ut divina fortissime aggrediatur, exsequatur, et eorum contrariis efficaciter reluctetur ; secundo in ordine ad appetitum sensitivum : per donum enim fortitudinis subdit voluntas inferiorem appetitum suo imperio. Etenim, sicut per fortitudinem quæ virtus est, fit vis irascibilis a ratione faciliter mobilis, sic ipsa voluntas per donum fortitudinis redditur a Spiritu Sancto promptissime mobilis. Voluntas ergo ejus subjectum est.
Sed movere quempiam valet qualiter dici illud queat, præsertim quum habitus distinguantur vel saltem distingui noscantur per sua objecta. Si ergo sunt eadem virtutum itemque donorum objecta, non videntur dona a virtutibus esse diversa : quod præinductis repugnat. Et respondendum, quoniam ad distinctionem habituum nequaquam exigitur realis distinctio objectorum, alioqui virtutes theologicæ non essent realiter distinctæ, quum Deus sit earum immediatum propriumque objectum ; sed sufficit formalis sive modalis objectorum distinctio. Hinc namque virtutes theologicæ differunt, quoniam Deus secundum distinctas proprietates, earum exstat objectum. Est namque Deus objectum fidei secundum quod prima veritas ; spei, in quantum æterna felicitas ; caritatis, prout summa est bonitas. Simili ergo manerie, alia atque alia ratione est Deus objectum virtutis theologicæ et doni sapientiæ. Res quoque creata sub alia proprietate objectum est habituum acquisitorum sive virtutum moralium quam donorum : præsertim quum dona circa idem objectum altiorem habeant actum quam virtutes morales aut intellectuales, quemadmodum in introducendis plenius, si præstiterit Deus, pandetur.
Footnotes
Chapter 18 of 108