Articulus 4
Cur dona hæc dicantur potius dona Spiritus Sancti quam Patris vel Filii, quum tamen opera Trinitatis sint indivisa.
EST autem natura operandi principium: dicitur enim natura, quia ex ea actio nascitur. Quemadmodum igitur trium Personarum divinarum est una essentia seu natura, ita et actio seu operatio ipsarum ad extra est una et indistincta. Unde unigenitus Filius : Quæcumque (inquit) facit Pater, hæc et Filius similiter facit. Et de Spiritu Sancto ait Apostolus : Hæc omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Et in libro Job legimus : Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. Quidquid igitur facit una divina Persona, hoc omnes et singulæ faciunt : sunt enim unus Deus, unus Dominus, unus Creator unaque omnium causa. Cur ergo hæc septem divinæ munificentiæ dona, appellata sunt dona Spiritus Sancti potius quam Patris vel Filii, nisi quoniam Spiritui Sancto appropriantur bonitas, benignitas, hilaritas, communio, amor, quæ omnia constant esse dationis principia, rationesque se communicandi seu munera largiendi ? Denique Spiritus Sanctus proprie donum nominatur ratione suæ originis. Habet enim rationem primi doni : quoniam procedit a Patre ac Filio per modum amoris, quum sit emanatio voluntatis, quemadmodum Verbum emanatio est intellectus ; amor vero est causa ac ratio omnis gratuitæ dationis, estque primum quod amans amanti impendit. Quum ergo Spiritus Sanctus proprium donum sit Patris ac Filii, in quo omnia dona donantur, et quod rationem primi doni sortitur, congruit hæc septem divinæ liberalitatis præclarissima munera, dona Spiritus Sancti appellari. Nec tamen sic in sacra Scriptura adscribuntur Spiritui Sancto, ut non attribuantur Patri et Filio, quum de Patre in Canonica Jacobi scriptum sit, Omne datum optimum et omne donum perfectum, desursum est, descendens a Patre luminum ; quamvis Pater luminum tota Trinitas intelligi possit, cui quotidie tanquam uni, vero summoque Deo acclamamus : Pater noster qui es in cœlis. De Filio quoque Apostolus ait : Ascendens Christus in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus.
Rursus, dona hæc, dona dicuntur Spiritus Sancti, quoniam reddunt mentem humanam bene atque facillime mobilem a Spiritu Sancto, ita ut per ea audiat homo quid loquatur in ea Dominus Deus, id est Spiritus Sancti instinctus ; ac per hoc omni divinæ inspirationi prompte obediat, juxta illud Apostoli : Quicumque Spiritu Dei aguntur, id est moventur, hi filii sunt Dei.
Chapter 5 of 108