Skip to the text

Articulus 3

An dona a virtutibus realiter distinguantur.

DENIQUE hanc quæstionem de distinctione virtutum a donis, Magister tertio libro inducit, ostendens ex verbis Ambrosii, quod dona Spiritus Sancti non sint nisi quædam virtutes.1 Thomas vero in prima secundæ tenet oppositum, et ad auctoritatem Ambrosii respondet, quod nomen virtutis ab eo communiter sumitur, utputa pro qualibet habituali perfectione.2 Itaque Thomas affirmat dona non esse nec dici debere virtutes. Nam si dona essent virtutes, non esset ratio cur quædam virtutes, et non omnes, dona vocentur. Multas quoque subtilissimas distinctiones inter virtutes et dona tangit super tertium Sententiarum, in prima secundæ, et item in secunda secundæ: quæ opportunis locis tangentur. Albertus quoque, Bonaventura et celebriores doctores scholastici asserunt dona a virtutibus esse distincta.

Hanc autem quæstionem hic solvere nolo: est nempe (ni fallor) multum difficilis, saltem quantum ad aliqua dona; quantum vero ad aliqua dona, non mihi videtur multum difficilis. Est enim difficile cernere quomodo pietas et fortitudo, prout nominantur virtutes morales et in quantum sunt dona, realiter atque specifice distinguantur. Sed quoniam quæstionis hujus solutio exigit scire quid sint singula dona, quid etiam ad rationem doni pertineat, et quot modis accipiantur in Scripturis sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, et reliqua quæ dona dicuntur, propterea quæstio hæc nunc differenda est, debitis locis diligentissime perscrutanda.

Footnotes

  1. dist. xxxiv A. ↩

  2. q. lxviii, a. 1. ↩

Chapter 4 of 108