Articulus 15
Quomodo intelligenda est ramificatio gratiæ in virtutes ac dona.
SCIRE quoque necesse est, quod sicut per animam sortitur homo esse naturale atque specificum, ita per gratiam recipit esse spirituale atque divinum. Et sicut ab una simplici essentia animæ fluunt non solum diversæ potentiæ, sed etiam coordinatæ in dignitate et processione (dicitur enim anima causa unius potentiarum per aliam); sic ab una simplici gratia manant diversæ virtutes ac dona: sicque gratia ramificari perhibetur in habitus virtutum atque donorum. Amplius, sicut res primo indiget habere actualem exsistentiam seu esse naturæ quam valeat agere, sic intellectualis creatura primo indiget poni in esse spirituali, quod fit per gratiam ejus essentiam immediate perficientem, quam possit aliquid meritorie operari, quod fit per caritatem, quæ perficit voluntatem, in qua est prima origo seu radix meriti atque demeriti. Constat autem omnes habitus infusos simul produci, saltem quantum ad primam eorum in quocumque subjecto productionem, vel quantum ad esse simpliciter, aut certe quantum ad esse eorum meritorium et formatum, quum sint a Deo creati. Dona vero sunt habitus infusi, quemadmodum virtutes theologicæ. Non enim humana potestate aut naturali industria valent acquiri, quum sint habitus supernaturales ad supernaturalem finem directe et ex propria ratione ordinantes.
Ramificatio igitur gratiæ in virtutes et dona, intelligenda non est quantum ad habitus ipsos, quasi gratia causet virtutes ac dona quantum ad eorum essentiam, sed quantum ad operationem, secundum quod gratia naturali ordine præcedit virtutes donaque, sic quod intellectualis creatura in actum virtutum atque donorum procedit gratia mediante, quæ est operationum bonarum causa formalis, quarum Deus est causa efficiens prima ac principalis; creatura vero est causa earum efficiens, sed quasi instrumentalis. Et secundum quod una virtus prior est alia secundum ordinem operandi, quamvis omnes simul esse dicantur quantum ad durationem et habitum, secundum hoc dicitur gratia prius ramificari in quasdam virtutes. Primo enim ramificatur in virtutes theologicas, deinde in intellectuales, postremo in morales. Et quoniam dona præsupponunt virtutes, quia expediunt atque perficiunt eas, idcirco gratia prius ramificatur in virtutes, deinceps in dona, postmodum in beatitudines, quæ sunt operationes virtutum donis perfectarum; ultimo autem in fructus, qui sunt delectationes actum beatitudinum consummantes ac consequentes. Ramificatio ergo prætacta, intelligenda est secundum dependentiam operationis virtutum ad gratiam, donorum quoque ad gratiam et virtutem, quia utrumque dona præexigunt.
Chapter 16 of 108