Skip to the text

Articulus 8

Quod sicut virtutes efficiunt hominem bene dirigibilem seu mobilem a ratione, sic dona a Spiritu Sancto.

RATIO demum regina ac domina ponitur omnium virium animæ. Sed ne homo a rationis censura per impetum passionum vitiorumque abducatur impulsum, necessariæ sunt virtutes morales, quæ passiones coercent, atque sensibilem appetitum (qui in concupiscibilem irascibilemque partitur) rationi subjiciunt, quatenus ejus in omnibus sequatur judicium. Quemadmodum igitur homo a ratione prompte atque faciliter nequit moveri nisi virtutibus perficiatur moralibus, sic Spiritus Sancti inspirationem seu motum, bene ac plene recipere imitarique nequit nisi donis adornetur Paracleti, præsertim quum dicat Apostolus: Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.1 Denique, ad suscipiendum influxum altioris motoris, sublimior exigitur dispositio mobilis. Quemadmodum ergo motio Spiritus Sancti dignior exstat motione rationis, sic dona præstantiora ponuntur virtutibus moralibus.

Hanc distinctionem S. Thomas, doctor inter modernos eximius, tradit: quæ tamen pium intellectorem requirit. Constat enim quod quælibet virtus reddit hominem bene mobilem a Spiritu Sancto, quum tota nostra perfectio in hoc sita consistat ut Spiritus Sancti imitemur instinctum: ad quam imitationem quælibet virtus nos præparat, ut patientia, juxta illud, In patientia vestra possidebitis animas vestras; humilitas quoque, juxta illud, Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super quietum et humilem?2 simplicitas etiam, juxta illud: Spiritus Sanctus disciplinæ effugiet fictum, id est hypocrisim. Omnium namque virtutum generalis ac ultimus finis, est introducere hominem ad felicitatem cœlestem: quod sine sectatione Spiritus Sancti compleri non valet. Postremo, quemadmodum virtutes theologicæ dona excellunt, sic ad divini instinctus sequelam eminentius mentem coaptant, potissime caritas, quæ mentem Deo intime jungit. Qualiter ergo prædicta distinctio inter virtutes ac dona salvabitur?

Et respondendum, quod ista distinctio subtilis ac optima est. Intelligenda est equidem de illa speciali motione Spiritus Sancti ad quam virtutes non sufficienter disponunt. Ostensum est enim cur ultra art. v, vi virtutes dona requirantur. Virtutes etiam immediate concernunt potentias, dona vero perficiunt ipsas virtutes. Virtutes ergo faciunt mentem bene mobilem a Spiritu Sancto quodammodo mediate, dona autem immediate. Nam virtutes donis juvantur atque ornantur, ut hominem Deo in cunctis perfecte subjiciant. Nec mirandum est hoc. Nam fides et spes in propria ratione imperfectionem includunt: unde nec in patria manent. Caritas quoque præsentis vitæ imperfecta exsistit, quum de Joanne

C Baptista Christus testatus sit, Qui minor est in regno cœlorum, id est infimus Beatorum, major est illo;3 de quo paulo ante prædixerat: Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista. Si ergo virtutes theologicæ indigent donis, quanto magis aliæ?

His autem concordat verbum Philosophi, tractatu de Bona fortuna dicentis: In his quæ per divinum instrumentum moventur, consiliari non expedit secundum rationem humanam, sed ut sequantur interiorem instinctum: moventur enim a meliori principio quam humana sit ratio. Unde Thomas ait, quod dona perficiunt hominem ad altiores actus quam sunt actus virtutum: excedunt namque communem perfectionem virtutum; non tamen quantum ad genus operis, sicut consilia, sed quoad modum agendi, quoniam nulla virtus sic perficit hominem quantum ad ultimum finem quin semper moveri indigeat superiori instinctu Spiritus Sancti.

Ibidem. instinctum

Summ. th. 1a 2a, q. lxviii, a. 2 ad 1um.

Summ. th. 1a 2a, q. lxviii, a. 8.

Luc. xxi, 19. Cf. Is. lxvii, 15; lxvi, 1, 2.

Footnotes

  1. 1 Cor. xii, 3. ↩

  2. Sap. 1, 5. ↩

  3. Matth. xi, 11. ↩

Chapter 9 of 108