Skip to the text

Articulus 1

De primo articulo fidei orthodoxæ.

THEOLOGUS. — Audi, Israel : Dominus Deus tuus, Deus unus est.1 Si præinductorum, o Philosophe, rite memineris, hujus, ni fallor, mox memor eris, quemadmodum in superiori libro, quum duodecim fidei memorarem articulos, primum eorum esse testabar, credere esse unum, solum, verum Deum, uti scriptum est : Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me.2 Et hoc quidem veteris legis testimonium est. Paulus vero ait : Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.3

PHILOSOPHUS. — Quum juxta præhabita, sit fides eorum quibus ratio non præbet stabilimentum, utpote argumenta non apparentium :4 quomodo credere Deum esse unum, est articulus fidei, quum naturalis ratio id ipsum agnoscat, atque philosophi hoc ratiocinando invenerint ?5

THEOLOGUS. — Secundum præostensa, Divinitatis proprietas et appellatio a causalitate et providentia institutæ sunt. Hoc nempe omnes Deum esse sunt fassi, quod in causalitate et gubernatione aliis eminet. Quamvis itaque unum esse primum principium primamque causam philosophica ratio noverit, verumtamen illud eo modo esse rerum principium, sicque cuncta disponere uti fidei veritas instruit, ratio humana non utique certo comperit. Quidam enim philosophi mundum ab æterno fuisse putabant, et Deum immediate non providere nisi cœlestibus, et eorum impressioni inferiora omnia necessario subjacere: quod fidei dissonat. Docet igitur fides unum esse Deum, universorum causam atque rectorem eo modo quo adstruit sacra Scriptura. Nihilo minus de ipsa creatione specialis exsistit articulus. Denique fides non solum eruditis, sed vulgo quoque proponitur, in quibus plures per rationis indaginem divinæ unitatem naturæ ignorant.6

PHILOSOPHUS. — Labore non eges ut mihi Dei unitatem edisseras: hoc equidem philosophia tam Platonicorum quam Peripateticorum demonstrat.

THEOLOGUS. — Expedit nihilo minus ut de proprietatibus Dei secundum quod unus est, plenius colloquamur, videlicet de æternitate, sapientia, atque similibus. Propter quod si molestum tibi non est, enuntia quid meliores philosophi de divina unitate, ipsoque Deo excelso et sancto senserunt.

Footnotes

  1. Deut. VI, 4. ↩

  2. Deut. XXXII, 39. ↩

  3. Ephes. IV, 6. ↩

  4. Hebr. XI, 1. ↩

  5. Sap. VIII, 12. ↩

  6. Sap. XIII, 1-3. ↩

Chapter 22 of 187