Skip to the text

Articulus 10

Rationes Philosophi contra generationem æternam processionemque divinam ad intra.

PHILOSOPHUS. — (1) Quemadmodum in libro de Causis demonstratum est, impossibile est plures esse deos, quoniam Deus est ens simpliciter perfectum, ideoque omnis ei perfectionis nobilitas competit. Si est igitur alius Deus : vel in nullo ab isto distinguitur, et sic non erit alius; vel in aliquo differunt, et sic neuter erit perfectus verusque Deus, quoniam perfectio qua unus differt ab alio, alteri deest, alioqui convenirent in ea. Itaque si Pater est verus Deus, et Filius quoque est verus Deus : vel omnis perfectio Patris est in Filio, et econtra, et sic in nullo distinguentur, nec erunt duæ personæ; vel aliqua inest perfectio uni quæ alteri deest, qua distinctæ sunt, et ita uterque non erit verus Deus.

(2) Præterea, ex eadem consideratione similis ratio fieri potest. Nam quum Deus sit ens universaliter simpliciterque perfectum, nulla potest esse in Patre perfectio quæ non sit in Filio, si Filius verus Deus est : quo concesso, Pater et Filius in nullo different, nec duæ personæ erunt.

(3) Amplius autem, habere Filium Deum, infinita videtur esse fecunditas atque perfectio. Si ergo Filius verus Deus est, non utique deerit ei tam præclara perfectio. Itaque et ipse Filium Deum habebit, eruntque quatuor personæ divinæ, imo infinitæ : quoniam sicut de Filio arguo, sic de Filii Filio, ipsoque Spiritu Sancto arguere possum.

(4) Adhuc autem, ipsa divina essentia quum sit purus actus puraque bonitas, per se ipsam summe individua, singularis, atque per se subsistens rite conceditur : est ergo persona, quoniam persona est rationalis naturæ individua substantia. Itaque si Pater, Filius et Spiritus Sanctus sunt una deitatis essentia, tres personæ erunt una persona : quod impossibile est. Imo una persona generaret se ipsam.

(5) Præterea, quæ sunt eadem uni tertio singulari, sunt eadem inter se, secundum omnem philosophiam Aristotelis. Si igitur tres personæ uni singulari essentiæ eadem sunt, inter se quoque eadem erunt.

(6) At vero, si personæ in essentia divina communicant, atque in alio quodam distinctæ sunt, est in Deo aliquid ultra ac præter essentiam : et sic non erit in Deo vera simplicitas; neque veraciter dictum est, quia quidquid in Deo est, est ipsa divina essentia.

(7) Denique quod per se ipsum singulare est, itemque subsistens, eo ipso quo tale est, incommunicabile est. Subsistentia enim non nisi suppositorum est. Nam hoc semper de Platone admiratur Aristoteles, quod asserebat universalia esse formas realiter separatas et per se stantes, nihilo minus tamen vere communicabiles. Sed divina essentia per se ipsam summe singularis est atque subsistens. Nempe quo actus seu forma præstantior est ac immaterialior, eo ad sui subsistentiam minus indiget alio. Divina vero essentia est purus actus immensæ præstantiæ, summeque simplex. Per se ipsam ergo vehementissime singularis ac subsistens consistit. Non igitur est communis tribus personis nec eisdem substantialiter communicabilis.

(8) Insuper, ubicumque est vera generatio, est vera productio; et per consequens, est ibi aliud, esse a producente recipiens. In Deo ergo est persona una, esse recipiens ab alia. Est igitur in Deo prioritas saltem originis, licet non temporis. Itaque, quod secundum prioritatem originis ante generationem accipitur, id utique non generatur neque producitur. Sed divina essentia seu natura necessario ante generationem intelligitur: est enim natura agendi operandique principium. Igitur quod naturali ordine ea posterius est atque productum, esse non potest divina essentia. Ipsa enim ante generationem est ac improducta. Genitum autem post generationem activam est atque productum. Filius ergo nullo modo erit divina essentia: alioqui recipiens esse, atque secundum originem posterius, erit non recipiens esse, et secundum naturalem originis ordinem prius: quod implicat.

(9) Porro quidquid procedit ab alio, de se est in potentia et imperfectum ac nihil: recipit namque esse suum, et quidquid exsistit, ab alio; et si sibi ipsi relinquatur, est nihil: alioqui non vere esset totum quod est ab alio. Filius igitur in divinis et Spiritus Sanctus quum a Patre procedant, hujusmodi erunt, videlicet personæ secundum se imperfectæ ac nihil atque dependentes a Patre; et si sibi relinquatur, nihil. Hæc autem vero Deo competere nequeunt, quippe qui est actus purus, habensque necessarium esse omnino et omnimode.

(10) Rursus, nobilius est, aliquid habere et esse a se ipso quam ab altero. Si ergo Filius et Spiritus Sanctus esse et quidquid sunt, a Patre suscipiunt, nulli eorum inest omnis nobilitas, eritque Pater eis nobilior. Non ergo erit quisquam eorum Deus perfectus et verus.

Alia quoque, o Theologe, plurima argumenta istis similia introducere possem; sed præstolabor paulisper, quatenus horum responsione audita, contempler quid tibi efficacius possim objicere, fortiusque adversus tua replicare responsa. Nunc ergo, si placet, responde.

Chapter 31 of 187