Articulus 9
Admiratio ac disputatio Philosophi circa præhabita.
PHILOSOPHUS.—Nunquam tam incomprehensibilem doctrinam audivi, o Theologe.
Et nisi in superiori mihi libro persuasum esset, a Deo fore fidem christianam, hunc fidei articulum irrationabilem arbitrarer.
THEOLOGUS. — Ego tibi ostendam, Philosophe, quod philosophorum præcipui, tam inter Peripateticos quam inter Stoicos, mirabiliorem et item irrationabiliorem philosophiam induxerunt, quam sit fidei nostræ hic præsens de Trinitate articulus. Et ut a Peripateticis inchoem, en summus ille commentator Averroes, atque ante eum Themistius, nonne in omnibus hominibus unum numero intellectum ponebant? Quid ergo miraris si nos in tribus personis unam fatemur essentiam? Denique Plato et Proclus cum Stoicis, nonne universales idealesque formas a singularibus realiter posuerunt sejunctas, et nihilo minus totas eorumdem quidditates sive naturas? Si igitur secundum hos, una humanitatis natura in se ipsa subsistens ac separata, omnibus hominibus exstat communicabilis, et de eis quoque prædicabilis : cur eatenus mens tua obstupuit, audito quod eadem Deitatis essentia tribus personis communis sit et quævis ipsarum? præsertim quum nullatenus opinemur eam a personis sejunctam, atque extra ipsas in se ipsa subsistentem, sed in ipsis dumtaxat constantem.
PHILOSOPHUS. — Ab ipsis philosophis contradicitur eis quos tu modo adducis. Et igitur quum illæ eorum positiones falsæ sint, argumentum tuum contra te est, quia videtur sic etiam de isto esse articulo.
THEOLOGUS. — Falsam esse assertionem eorum agnosco : imo nedum falsa est, sed est demum hæretica. Verumtamen negare non vales quin viri isti quos induxi, quamvis in hac parte decepti sint, erant tamen ingeniosissimi subtilissimique philosophi. Si ergo humana ratiocinatio eos ad tam incomprehensibilem admirabilemque philosophiam inducere potuit, cur non potius illa quæ in primo libro commemorata sunt divina miracula, fidelium mentes ad ea credenda inducerent quæ naturalis ratio capere nequit? Enimvero præstolare pau-lisper, et ego tibi vel demonstrabo vel certe suadebo, quam rationabilis atque credibilis sit præsens sacratissimæ fidei nostræ articulus.
PHILOSOPHUS. — Quemadmodum cervus a venantibus fatigatus aquarum fontes desiderat, sic ad promissa tua implenda anima mea penitus suspirans suspensaque est. Age ergo, ingrediamur pessimum bellum, ineamus forte duellum. Et quoniam, juxta Aristotelem, duobus exsistentibus amicis sanctum est præhonorare veritatem; sic et nunc, licet nobis tam philosophica ratio quam fides ipsa amicæ sint, veritatem indagemus, nulli parcentes. Porro, ut singula discretius fiant, colligam et proponam quæ me rationabiliter movent. Tu autem eadem postmodum tali ordine, si vales, solvas, atque post hoc vel demonstrationes vel persuasiones tuas proponas, ut ita postremo elucescat quid verius sit.
THEOLOGUS. — Bene concepisti. Ideoque specialem forma articulum, et age ut cupis.
Chapter 30 of 187