Articulus 13
Cur una divinarum personarum dicatur Filius, et non alia, quum tamen utraque ex substantia Dei immediate emanet.
THEOLOGUS. — Inter ceteras quæ in creaturis reperiuntur, potentiæ duæ in Deo sunt, intellectus videlicet et voluntas. Verbum autem ab intellectu procedit, amor vero a voluntate. Porro perfectio intellectus per assimilationem efficitur, et in ea consistit in quantum similitudo intelligibilis, quæ est imago; verbum autem conceptus intellecti, inest intelligenti. Itaque, quum de ratione Filii sit, ut secundum rationem similitudinis ex substantia producentis emanet, rationabiliter verbum divinæ mentis, Filius Dei Patris vocatur, quoniam ex paterno intellectu secundum assimilationis proprietatem proficiscitur. Denique voluntatis perfectio est, ut in volitum tendat, uniaturque amato et in ipso quiescat. Quum ergo Spiritus Sanctus ex una Patris et Filii voluntate spiretur, non secundum proprietatem cujusdam similitudinis, sed secundum rationem tendentiæ inclinationisque in alterum effluit atque procedit. Ideoque non Filius, sed Spiritus dicitur, quoniam est quasi impellens amantem in amatum. Unde et amor, ac nexus, et velut quædam suavitas, osculum, itemque complexus Patris ac Prolis consistit: hæc enim ad voluntatem potissime pertinent.
Insuper, quum Deus Pater unico verbo se ipsum et omnia plenissime exprimat, atque in verbo isto universa reluceant, non est in Deo nisi unum Verbum. Nec rursus hoc Verbum alterum Verbum gignit. Denique perfecta dilectio ac summa felicitas, non nisi tres personas requirit, quarum una aliam diligat, tertia quoque mutuæ dilectionis vinculum sit et condilecta utrique. Porro, sicut de unitate Verbi, sic de amoris unitate censendum est.
PHILOSOPHUS. — Quum Deus sit infinita simplicitas, intellectus atque voluntas sunt in eo penitus eadem virtus. Sed ab una simplici virtute duæ personæ proficisci non possunt. Præterea, tam intellectus quam voluntas sunt potentiæ liberæ. Quidquid ergo agunt, libere agunt. Posset ergo divinus paternus intellectus Filium non generare, ipsaque Dei Patris ac Prolis voluntas Spiritum Sanctum non spirare, et per consequens Verbum et Spiritus possunt non esse: quod vero Deo non convenit.
THEOLOGUS. — Ubertim tibi, si memineris, dixi quod in divino supersimplici esse ipsaque Dei virtute omnis perfectio eminenter atque unitissime continetur. Ideoque divina simplex potentia, in quantum intellectualem perfectionem complectitur, generat Verbum; prout autem voluntatis quoque perfectionem includit, spirat amorem.
Insuper, quod secundo adducis faciliter solvitur: licet enim divinus intellectus ac Dei voluntas liberrimæ exstent potentiæ, non tamen respectu omnium. Unde sicut Deus non potest non esse, sic divinus intellectus non potest se ipsum non intelligere, neque divina voluntas propriam bonitatem non amare. Ipse ergo divinus intellectus, secundum quod natura quædam est, naturalem actionem habet, quæ est Verbi productio. Conformiter quoque Dei voluntas naturaliter atque necessario æternaliterque divinam bonitatem amat. Unde et ab ea, secundum quod natura quædam est, profluit Spiritus Sanctus. Et hujus quidem simile in nobis apparet. Intellectus enim noster primis principiis de necessitate assentit, ipsaque demum voluntas respectu ultimi finis inclinationem necessariam habet. Nemo enim potest non velle esse beatus, imo beatitudinem omnis homo naturaliter cupit, quia tam intellectus quam voluntas natura quædam est. Porro natura, in quantum hujusmodi, determinatur ad unum, secundum Aristotelem.
PHILOSOPHUS. — Dum præsentis materiæ altitudinem difficultatemque intueor, atque humani quoque intellectus imbecillitatem contemplor, responsiones tuas admiror et approbo. Sed priusquam ultra progrediar, si probabiles aliquas rationes ad Trinitatis fidem adstruendam habeas, audire desidero.
Chapter 34 of 187