Skip to the text

Articulus 5

Quid de fato sobria veraque ratio sentiat.

THEOLOGUS. — Fati nomen, o Philosophe, Christianis suspectum est. Ait enim S. Gregorius: Absit a fidelium mentibus, ut fatum aliquid esse dicant. Et hoc dixit Gregorius secundum quod quidam mathematici de fato locuti sunt, contra quos disputavit. Voluit ergo ut nequaquam cum illis communicaremus in ipsa re fati. Insuper, quia cum infidelibus etiam nec in nominibus communicare debemus, ideo licet fidelium quispiam de ipsa re fati veraciter sentiat, prohibet tamen beatissimus Augustinus usum nominis fati. Ait equidem quinto de Civitate Dei: Si quis virtutem aut potestatem Dei nomine fati appellet, linguam corrigat, sententiam teneat.

Verumtamen, quoniam vir ille illustrissimus, catholicus ac fidelis, Boetius, fatum definit eoque utitur, nunc eum sequendo, gratia disputationis utar fato; dicamque, quod sicut Providentia est fiendorum regendorumque dispositio prout in mente primi principii exstat, sic hæc ipsa dispositio in quantum rebus impressa atque in eis digesta est, fatum vocatur. Est enim fatum inhærens rebus mobilibus dispositio, qua Providentia suis quæque nectit ordinibus. Intellectuales ergo naturæ, quæ a Deo omnipotenti immediate reguntur, providentialiter gubernantur. Corporalia vero, quæ reguntur a Deo mediantibus incorporalibus, fataliter disponuntur. Estque fatum hoc modo sumptum in Deo exemplariter; in intelligentiis divinam ordinationem exsequentibus, active et instrumentaliter; in inferioribus autem, passive, utpote rectis. Porro in cœlestibus orbibus est quasi mixto modo: nam et ipsi elementa mixtaque regunt et movent. Oportet autem hunc mundum contiguum esse lationibus superiorum, ut tota ejus virtus inde gubernetur: quemadmodum non solum Aristoteles, sed ipse quoque divinus Dionysius in libro de Divinis nominibus asserit. Rursusque, ipsa cœlestia corpora a causis secundis, videlicet motoribus suis, reguntur. Sic denique sumptum fatum negare, est divinam providentiam negare.

PHILOSOPHUS. — Si fatum singula suis nectit ordinibus, et secundum inviolabilem certissimamque mentis divinæ providentiam cuncta prosequitur et in actum deducit, certus est ordo causarum, nec erit aliquid a fortuna vel casu, sed necessario universa provenient, quemadmodum Marcus Tullius argumentatus est. Adhuc autem, quum divina cognitio sit rerum causa: si Deus omnia noscit et providet, omnia inevitabiliter fient. Quod enim a causa invariabili proficiscitur et infallibilem provisorem habet, necessario fit. Et secundum hoc non erit libertas, et mala necessario accident.

THEOLOGUS. — Cognitio quum sit operatio cognoscentis, non fit secundum conditionem cogniti, sed cognoscentis: eamdem enim rem aliter sensus aliterque conspicit intellectus. Et hoc omnes Peripatetici adstruunt. Sed et Platonici aiunt, mutabilia, corporalia ac temporalia, immobiliter, incorporaliter æternaliterque Deum intelligere. Quoniam ergo divinus intellectus omnia secundum propriæ excellentiam deitatis cognoscit, non autem secundum qualitatem scitorum, ejus cognitio non tollit ab entibus proprias qualitates atque naturas. Imo, quum secundum te, divina scientia sit entium causa, Deus per suam cognitionem causat in rebus earum differentias, gradus et ordines. Sed, ut Aristoteles ait, differentiæ entis sunt necessarium et contingens. Gradus demum ordoque rerum requirit, ut sint quædam immobilia, quædam mobilia, quædam uno modo se habentia atque simplicia, quædam vero instabilia, et item corporea. Et ut Aristoteles optime dixit, ordo causarum est, ut quædam sint causæ ut semper, quædam ut frequenter, quædam ut raro. Divina ergo providentia has rerum proprietates non tollit, sed edidit atque conservat.

In compendio igitur dico, quod fatum in ordine ad providentiam omnia invariabiliter nectit; nec per comparationem ad divinam providentiam ac præscientiam aliquid casualiter aut fortuite accidit. Nihilo minus in ordine ad proprias ac proximas causas, res quædam libere contingenterque fiunt, imo et simpliciter aliter fieri possunt. Nempe quum Deus singula perfectissime distinctissimeque secundum omnes eorum proprietates agnoscat, scit necessario necessaria fieri; contingentia vero contingenter necessario eveniunt, quia sic a Deo ventura esse prævisa sunt. Non est enim divina præcognitio uniformiter rerum principium, sed unicuique secundum propriam naturam capacitatemque influit.

Quum ergo dicis, omnia ab invariabili ac necessaria causa, videlicet divina præscientia fieri, ergo omnia necessitate quadam proveniunt: non sequitur, quia divina præscientia non est omnium uniformiter causa, neque est semper contingentium effectuum propria, proxima, totalisque causa. Judicium autem vere non ex causa universali et prima, sed propria ac proxima, sumere competit. — Præterea mala, in quantum mala, nullam entitatem habent, sed fundantur in bono commutabili: et ideo, in quantum mala, secundum se nec sciuntur, nec providentia est de eis; sed secundario sub providentia cadunt et ordinantur in bonum universi. Ideoque mali, in quantum hujusmodi, nullo modo est Deus causa, sed ipsa voluntas creata, secundum quod ex nihilo est et de se non nisi deficere et in nihilum tendere potest; sicut et Plato de diis inducit summum Deum ita loquentem: Natura quidem corruptibiles estis, mea autem voluntate indissolubiles.

A PHILOSOPHUS. — Adhuc unum tibi objiciam. En Avicenna licet dicat intellectualem animam motibus non substerni cœlorum, eo quod corporeum in incorporeum agere directe non possit, omnia tamen quæ in hoc mundo contingunt, necessario fieri asserit, causamque necessitatis in influentiam cœlestem reducit. Ait equidem, quod semper influentiæ cœlesti inferiora subduntur, nisi defectus ex parte inferiorum proveniat. Omnis autem talis defectus aut est naturalis, aut certe voluntarius. Sed omnis causa naturalis ac etiam voluntaria reducitur in quoddam cœleste principium: ergo impedimentum cœlestis influentiæ ex causa cœlesti procedit. Cœlum enim ratione sui corporis, dominium habet super corpora; ratione autem motoris, super animam rationalem. Igitur si consideremus totum cœlestium corporum ordinem simul, nunquam effectus ejus cassari valebit, sicque omnia de necessitate contingent.

THEOLOGUS. — Hanc positionem ipse quoque princeps Peripateticorum Aristoteles in Metaphysica narrat et destruit. Neque enim Avicenna hujus erroris primus erat assertor, sed antiqui naturales ante Aristotelem. Omnes autem isti ex falso fundamento inducti sunt. Avicenna quippe omnia inferiora a motoribus orbium creata esse opinatus est. Ideoque mirum non est si ad causas cœlestes universa reduxit. Porro antiqui illi philosophi, in quibus, Aristotele teste, nulla vel pauca erat separatarum substantiarum cognitio, quia nec sensum ab intellectu distinxerunt, solem, lunam, orbes ac sidera, mundi putabant rectores et causas: quum tamen omnia illa ipso suo incessabili motu ac celerrimo cursu ministerium suum evidenter insinuaverint: quod etiam posteriores philosophi fassi sunt.

Insuper, positio ista Avicennæ atque Albumasar, itemque Alkindi astronomi, valde irrationabilis est. Nam motor cœli, sive dicatur anima, secundum Avicennam, sive intelligentia tantum, non agit in hunc mundum nisi per orbem qui est proprium ejus instrumentum. Agens autem per instrumentum, illis dumtaxat influit ad quæ actio instrumenti pertingere valet. Actio vero orbis non nisi ex parte corporis corporalis est: ergo motor ejus per ipsum in corporalia tantum imprimere potest, et non directe in intellectum aut voluntatem. Præterea, quod alicui naturale est, ei per nullum extrinsecum agens, eo manente, auferri potest. Sed voluntati libertas naturalis est; et ratio quidem per demonstrationem cogi potest, nunquam autem voluntas. Nullatenus ergo per cœlestem quamcumque causam necessitari potest aut cogi.

PHILOSOPHUS. — Copiosissime mihi respondes. Et quoniam te in naturali quoque philosophia eruditissimum cerno, tecum libenter disputo.

THEOLOGUS. — Audi tamen paulisper. Secundum Aristotelem, qui experientiæ contradicit, non ratione, sed pœna indiget. Et ut Averroes ait, signum sapientis est, ut ea quæ quis affirmat, sensui quidem atque experientiæ non repugnent. Experimur autem in nobis ipsis quod ad multa liberrimi sumus, quod providentiæ nostræ ac humana consilia sæpius plurimum prosunt. Videmus quod si divinæ providentiæ ac fato nos ipsos committimus, et id quod in nobis est operari negligimus, cito peribimus, vel fame aut simili modo. Qui igitur omnia de necessitate evenire arbitrantur, insipientes sunt, quoniam sensui ac experientiæ contradicunt.

PHILOSOPHUS. — Ad alia transeamus, quia in his tibi prorsus consentio.

Chapter 26 of 187