Skip to the text

Articulus 6

De immensitate atque beatitudine incomprehensibilis Dei.

THEOLOGUS. — Quoniam, secundum præinducta, Deus est ens simpliciter perfectum, totius nobilitatis plenitudo ei competit, nilque eo dignius cogitari potest. Nullum autem ens cujus perfectio finita est, tale est. Omni namque perfectioni finitæ addere potest intellectus perfectionem ulteriorem; et quod finitum est, terminum habet. In termino autem rei incipit ejus non esse, desinitque et sistit sua perfectio. Denique quod finitum est, ad certum genus reducitur, et est determinatum ad specialem perfectionem: non est ergo simpliciter universaliterque perfectum. Deus itaque, qui est extra omne genus, illimitatam perfectionem sortitur, nullo modo finitus. Porro dubium non est quin si sit infinita perfectio, ipsa omnem perfectionem finitam incomparabiliter transcendat et dignior sit. Si igitur omnis dignitas Deo inest, tunc utique infinitæ perfectionis consistit. Præterea actus non nisi per potentiam finitur. Deus autem est actus purus: nullatenus ergo esse ejus terminabile est.

PHILOSOPHUS. — Secundum Aristotelem, intellectus naturaliter abhorret infinitum. Et denuo ait in Physicis, quod si infinitum esset, ipsum imperfectissimum foret. Deus ergo infinitus non est.

THEOLOGUS. — Tu ipse nosti, quod Aristoteles de infinito ex parte potentialitatis atque materiæ, quod scilicet privative dicitur et quantitatis proprietas est, loquitur; non autem de infinitate ex parte actus et formæ, quod negative dicitur, eo quod propter propriæ perfectionis plenitudinem nullo valet termino coarctari. Divina ergo immensitas aliud prorsus non est quam infinita virtus, infinita felicitas, infinita pulchritudo, infinita dulcedo, infinita lætitia, infinita sufficientia, infinita libertas, omniumque bonorum atque pulchrorum perfecta possessio. Et hæc est beatitudo supergloriosi æternique Dei, cui utique omnis debetur honor et gloria. Propterea demum incomprehensibilis est, quia actualitas ejus et lumen omnem capacitatem finitam in infinitum excedit; et denuo, quoniam ipsius nulla est causa. Dicitur autem Deus incircumscriptibilis per comparationem ad locum, incomprehensibilis in ordine ad intellectum, æternus secundum durationem, infinitus secundum se ipsum, licet se ipsum perfectissime comprehendat.

PHILOSOPHUS. — Hæc omnia naturalis ratio approbat: ideoque ad ea quæ fidem concernunt te transfer. De his enim in quibus convenimus, non utique disputare egemus.

THEOLOGUS. — Quemadmodum exigis agam. Verumtamen ista secundum naturalem sapientiam præinduxi, quoniam ad futura proficient.

Chapter 27 of 187