Articulus 4
De sapientia, scientia et providentia Dei viventis.
THEOLOGUS. — Nonne omnis causa cognoscitiva, præsertimque intellectualis, naturaliter proprium germen effectumque diligit, curat atque conservat? Quomodo ergo Creator supersapiens, essentialiter bonus, creata, potissime vero rationis beatitudinisque capacia, non diligeret, curaret, disponeret ac manuteneret? Præterea unicuique enti naturalis quædam inclinatio ingenita est a Creatore naturæ, qua in proprium finem proficisci festinat. Nempe secundum tuum Averroem, dans formam seu speciem, dat consequentia formam, videlicet locum et motum. Et secundum Aristotelem, non deficit natura in necessariis. Deficeret autem, si non ea præstaret quibus propriam perfectionem seu finem res causata sortiri idonea est. Sed dare rebus inclinationem ad proprios fines, est gubernare easdem. Deus ergo excelsus et sanctus omnia regit: est enim regere, in finem dirigere.
At vero intellectualibus rebus indidit Creator omnipotens rationem, voluntatem ac libertatem: rationem, ut veritati adhæreant; voluntatem, ut bonum diligant; libertatem, ut utrumque incoacte efficiant. Ceteris vero irrationabilibus nullam intellectualitatem libertatemve tribuit, sed naturalem appetitum. Ideoque hujusmodi potius aguntur quam agant, quoniam secundum naturæ impetum ac directionem procedunt. Intellectuales autem essentiæ actuum suorum dominium habent, et ob id eis dumtaxat ratio culpæ et virtutis, demeriti et meriti, competit. Culpæ autem atque demerito pœna, virtuti vero et merito honor præmiumque debentur. Ad intellectualium igitur Creatorem substantiarum pertinet ut regat eas eisque provideat, nedum ut aliis, sed speciali utique modo: utpote ea impendens quibus proprium finem consequi possint; insuper quoque, propria ratione ac libertate bene utentibus gloriam, abutentibus autem confusionem rependens. Et quoniam, ut ad oculum cernimus atque præhabitum est, hoc in præsenti vita non fit, imo in ea optimis viris ubertim mala, pravisque prospera accidunt, constat quoniam alia restet præmiorum pœnarumque retributio et vita.
PHILOSOPHUS. — Jamdudum, in superiori libro sufficienter te illic probasse fatebar divinum intellectum universa distincte cognoscere. Tu vero nunc prorsus implesti quod te facturum spondebas. Clarius enim et clarissime, præsertim in ultimo argumento, nunc ostendisti quod specialem habeat Deus providentiam hominum, demumque quod anima immortalis sit. Verumtamen habeo parum quod tibi objiciam.
THEOLOGUS. — Propone.
PHILOSOPHUS. — Dupliciter malum deletur: per anticipationem videlicet, ne eveniat; et per correctionem, ut jam factum quis malum emendet. Perfectius autem est per anticipationem quam per correctionem malum delere. Quum ergo Deus perfectissimus sit, si ipse hujus sensibilis mundi regimen ac providentiam habeat, videtur quod per anticipationem omne malum deberet vitare : cujus tamen oppositum patet. — Præterea, ubertim per superfluam irrigationem, interdum quoque per nimiam siccitatem, terræ nascentia destruuntur, ex quo hominum itemque brutorum vita vel periclitatur, aut certe perimitur. Hoc autem ad divinam supersapientissimam gubernationem non pertinet. Imo sapientis ac benigni rectoris est secundum congruentiam debitumque moderamen singulis providere. — Rursus, quum Deus non sit immediata omnium singularium causa, non videtur omnia sigillatim agnoscere atque disponere, sed in communi dumtaxat.
THEOLOGUS. — Trium rationum istarum primæ duæ uno modo solvuntur. Sapiensissimi enim rectoris est unumquodque secundum propriæ conditionem qualitatemque naturæ disponere. Propterea, licet divina cognitio, providentia ac dispositio, invariabilis, æterna ac infallibilis sit, rebus tamen necessitatem immutabilitatemque non imponit; sed aliter superiora, aliter inferiora, aliter divina atque perpetua, aliterque generabilia et corruptibilia dispensat et regit. Ideoque non omne malum in inferioribus per anticipationem impedit, quoniam naturis eorum hoc ipsum non convenit, quippe quæ naturalem variabilitatem mutuamque contrarietatem sortita sunt: quod utique ordini universi concordat et competit.
Porro, quod tertio adduxisti, sic solvitur. Constat quippe quoniam quidquid perfectionis in regimine universi consistit, Deo sancto adscribere æquum est. Pertinet autem ad excellentiam principis ut cuncta et singula, imo et minima, in se ipso cognoscat atque discernat. Propterea namque admiramur viros quosdam præcipuos, quod quum summi essent in summis, summi nihilo minus erant in minimis, quemadmodum de fratre suo venerabili illo Gerardo electus Dei Bernardus testatus est: Erat, inquiens, in altis divinisque rebus præclarus, et circa minima quoque disponenda præcipuus.
Verumtamen ad imperialem regalemque pertinet dignitatem, non singula, sed eminentiora per se ipsum operari et exsequi, inferiora autem ministris prosequenda committere. Itaque princeps principum, Deus superexaltatus, quum sit substantialiter ipsa perfecta ac exemplaris sapientia, in se ipso cuncta æternaliter, præsentialiter, providentialiterque disponit, superiora per se ipsum dispensans et regens, inferiora autem per causas secundas: quemadmodum etiam in Timæo Plato tuus fatetur, principem omnis regiminis ad orbium motores sic fari inducens: O dii deorum! quorum idem pater opifexque ego: horum sementem ego faciam, vobisque tradam; vestrum autem exsequi par erit. Igitur sicut generabilium corruptibiliumque istorum non est Deus proxima immediataque causa, sed principalis et prima, sic nec per se ipsum immediate ea gubernat. Vere tamen atque originaliter ea regit. Hoc enim et Aristoteles undecimo Primæ philosophiæ disseruit: Entia, inquiens, nolunt male disponi: unus ergo [sit] princeps; videlicet quem omnia appetunt, quique universa in se tanquam in ultimum finem naturaliter utique inclinat et movet.
PHILOSOPHUS. — Efficaciter respondisti, Theologe; et ut cerno, ipsam naturalem nostram philosophiam in theologicæ tuæ obsequium veritatis retorques.
THEOLOGUS. — Sic fieri justum est. Quemadmodum enim creatura Creatori obsequitur, sic naturalis scientia divinæ sapientiæ famulatur.
PHILOSOPHUS. — Sed quid de fato affirmas? Etenim si, ut asseris, immobilis infallibilisque Dei providentia cuncta complectitur, videntur omnia secundum invariabilia fata contingere, uti Poeta: Fata, ait, volentem trahunt, nolentem cogunt.
THEOLOGUS. — Si tibi in præsenti articulo ad ista respondero, eumdem nimium prolongabo. Ut igitur recentius atque attentius audias, paulisper quiescam, ut respires, et demum specialem hinc formabo articulum.
PHILOSOPHUS. — Hoc sapientiale piumque moderamen efflagitat.
Chapter 25 of 187