Skip to the text

Proœmium

DIALOGION

DE FIDE CATHOLICA

DE UNITATE DIVINÆ NATURÆ, AC TRINITATE PERSONARUM.

Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Joann. I, 9.1

Unigenitus Dei, qui est in sinu Patris :2 Ego, inquit, sum lux mundi. Rursusque : Ego, ait, sum via, veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me. Neque enim est aliud nomen datum hominibus sub cœlo, in quo oporteat eos salvos fieri, nisi nomen Filii Dei, quem misit Pater salvatorem mundi.3 Sicut enim invidia diaboli, per unius hominis terrestris prævaricationem mors introivit in orbem terrarum :4 sic quoque caritate Dei per unius hominis cœlestis obedientiam salus sæculi reparata est.5 Vanus factus est omnis homo a scientia sua. Siquidem vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est; sed aut ignem, aut solem, aut lunam, rectores putaverunt orbis terrarum ac deos. Quorum si specie delectati, deos arbitrabantur : sciant quanto his dominator eorum speciosior est. Invisibilia enim Dei per ea quæ facta sunt, a creatura mundi cognoscuntur, sempiterna quoque virtus ejus atque divinitas, ita ut sint inexcusabiles.67 Verumtamen, tempora prioris ignorantiæ despiciens Deus, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio suo, quem diligit, in cujus manu omnia dedit, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam.89

Footnotes

  1. Ibid. XIV, 6. ↩

  2. Joann. I, 18. ↩

  3. Act. IV, 12. ↩

  4. Sap. II, 24. ↩

  5. Jer. X, 14. ↩

  6. Rom. I, 20. ↩

  7. Act. XVII, 30. ↩

  8. Joann. III, 35, 15. ↩

  9. Hebr. I, 1, 2. ↩

Chapter 21 of 187