Articulus 11
Responsio Theologi ad rationes Philosophi contra divinas emanationes ad intra.
THEOLOGUS. — Jam nunc memento, Philosophe, verbi magni Platonis, qui quum de productione mundi sensibilis disputationem contexeret, auditores affatus, atque humanæ rationis imbecillitatem, et materiæ quoque illius difficultatem contemplans: Mementote, inquit, tam me qui loquor quam vos qui judicatis, mortales esse. Hoc autem indico, non quod me rationum tuarum virtus conterreat, sed ut te ad sobriam moderatamque inquisitionem invitem. Verumtamen scio difficillimum esse onus laboris, fidem contra naturalem rationem defendere; sed Deo auxiliante, veritas ejus inviolabilis ac insuperabilis perseverat. Nunc ergo intende.
En unicuique competit agere secundum propriæ dignitatem naturæ ac modum sui esse. Quum ergo, secundum præhabita, Deus seu divina essentia sit omnino inscrutabilis et incomprehensibilis, et verius de Deo scitur quid non est quam quid est; imo quid sit Deus prorsus ignotum est: consequens est ut operatio Dei, præsertim emanatio illa ad intra, seu actio immanens, sit penitus ineffabilis, inexcogitabilis, et incomprehensibilis. Ideoque eam imprudenter ac inconsiderate velle scrutari, metiri et discutere, est omnino præposterum, præsumptuosum et stultum: quia incomprehensibile et ineffabile comprehendere velle atque effari, tale est ac si quis infinitum velit finiri; estque Deo auferre quod ei proprium est, quemadmodum qui vellet hominem irrationalem ac non risibilem dicere, de homine stulte et false sentiret. Insuper, si consideremus quam vehementer in agnitione rerum creatarum, imo et sensibilium ac infimarum, intellectus noster deficiat, non utique mirabimur si in divina generatione ipsaque Deitate, incomparabiliter amplius occumbamus. Sobrie ergo de præsenti materia loqui par est.
PHILOSOPHUS. — Vere sic est. Nunc ergo responde, et ego reverenter te audiam.
THEOLOGUS. — Ad primam igitur rationum tuarum respondeo, quod ipsa veraciter atque demonstrative ostendit impossibile esse plures fore veros deos: quoniam non solum philosophi, sed theologi quoque eam inducunt. Dico ergo, quod Filius seu Spiritus Sanctus non est alius Deus quam Pater: imo tres personæ sunt unus verus perfectusque Deus. Quum vero adjungis, Si igitur Pater et Filius sunt distinctæ personæ, in aliquo distinguuntur: hoc verum est, quia per relationes distinctæ sunt. Quod igitur concludis, aliquam perfectionem inesse uni personæ quæ alteri deest, et sic neuter erit verus Deus, quoniam nullus erit simpliciter et summe perfectus: ad hoc quid dicturus sim diligenter adverte, quoniam per hoc ipsum omnia pene argumenta tua dissolvam. — Dico itaque, secundum opinionem quorumdam, quod ipsa divinitatis plenitudo, quæ in singulis personis vere perfecteque est, omnem imperfectionem ab eis excludit: quia etsi aliqua perfectio, utpote notio aut certe relatio, uni personæ inest ac convenit, non autem alteri, nulla tamen imperfecta relinquitur, quoniam hæc ipsa relativa seu notionalis perfectio, licet in una persona sit secundum appropriationem propriamque rationem, in singulis tamen est secundum id quod essentialiter est. Verbi gratia, paternitas generatioque activa in solo Patre sunt secundum quod hujusmodi: nihilo minus paternitas atque generatio, quoniam aliud nihil sunt nisi ipsa divina essentia, quæ in singulis tota perfectaque est, ideo paternitas et generatio secundum id quod substantialiter sunt, non solum Patri, sed Filio quoque ac Spiritui Sancto insunt; sed ut dixi, non eodem modo neque secundum proprietatem eamdem. Itaque Pater et Filius in aliqua perfectione differunt, et tamen hæc ipsa perfectio alteri non penitus deest, licet alio modo.
B Et per hoc secunda ratio soluta est. Concedo enim quod Filius in divinis sit ens universaliter perfectum; nec aliqua inest perfectio Patri, quæ Filio desit: non tamen utrique conformiter inest. Unde et Filius:1 Omnia, inquit, quæcumque habet Pater, mea sunt; et denuo, Omnia, ait, mihi tradita sunt a Patre meo.2 Ipsa quippe divina natura quum perfici nequeat, aut vilior fieri, neque mutari, omnem perfectionem incommutabiliter comprehendit. Ideoque Filius ac Spiritus Sanctus quum veram deitatem a Patre sortiti sint, nullius perfectionis absentiam sustinent.
Porro, per hæc tertia quoque instantia solvitur. Verum est enim quod habere Filium Deum est infinita perfectio atque fecunditas, et non est nisi in Patre secundum proprietatem relativam. Est tamen in Filio secundum identitatem essentialem. Denique, sicut immensa est Patri perfectio habere Filium verum Deum, sic Filio demum infinita nobilitas est, veri Dei verum naturalemque esse Filium. Ideoque in utroque est infinita perfectio, nec deest unius perfectio alteri, quoniam ambæ sunt una perfectio, utpote divina essentia. Per eamdem quoque potentiam est Pater generans et Filius genitus, secundum Thomam in prima parte et alibi, quoniam trium personarum est una potestas, unus intellectus, et una voluntas.
Ad quartam tibi respondeo, quod divina essentia est de se maxime hæc, et summe singularis, nulloque ad sui subsistentiam egens. Ideoque persona veraciter dici potest eo modo quo naturales philosophi atque Judæi loquuntur de persona in Deo. Non tamen concedendum est absolute, quod divina essentia sit persona eo modo quo christiani theologi de persona divina loquuntur. Persona nempe absolute dicitur, secundum primordialem sui institutionem. Verumtamen propter indigentiam nominum, id usus obtinuit, ut in divinis persona dicatur ratione relationis, quemadmodum theologi aiunt quod in divinis relationes personas constituunt. Tres ergo personæ per comparationem ad esse relativum, sunt unum in ordine ad esse absolutum: quemadmodum etiam tres personæ sunt unum esse, una natura, una res, unus omnium Creator ac Dominus; et tres res sunt, et una res: tres, propter distinctionem relationum; unum vero, propter essentiæ identitatem.
Per hoc interea quinta objectio solvitur. Verum est equidem quod Pater et Filius sunt eadem uni tertio singulari; non tamen Pater est Filius, quia tertium illud singulare non est convertibiliter unum cum aliqua personarum. Licet namque Pater sit divina essentia, et econtra, non tamen quidquid est divina essentia, est Pater. Et quoad hoc necessaria est theologis distinctio triplicis distributionis, videlicet in termino, extra terminum, et extra numerum: quæ etiam Platonicis necessaria fuit ad salvandum quod idem homo separatus sit Sortes et Socrates, quum tamen Sortes non sit Socrates.
Ad sextam dicendum, quod personæ in essentia unum sunt, et propter relationes differunt; nec tamen relatio est aliud ab essentia, nec quidpiam superaddit eidem. Quum enim divina essentia sit essentialiter universaliterque perfecta, imo universæ perfectionis plenitudo exemplaris atque immensa: ea quæ in rebus creatis per plures formas entitatesque fiunt, in Deo una supersimplici forma consistunt, quemadmodum creatura intellectualis per aliud est sapiens, itemque per aliud justa. Deus autem uno eodemque esse, et est, et sapiens est, justus, omnipotens, misericors, felix, etc., quæ ei conveniunt. In una itaque simplici Deitatis essentia comprehendi nil prohibet, et quod distinctionis est ratio, communionisque causa. Eadem namque essentia est habens naturale esse, et sui ipsius verbum intelligibile, prout intellectus actui substat. Unde etiam in eadem Deitatis essentia, distinctæ relationes fundantur.
Ad septimam respondendum est, quod propterea Plato erravit, quia formas universales dixit extra omnia singularia per se quidem subsistere, nihilo minus tamen substantialiter communicabiles esse his quæ suppositaliter differunt, et in quibus ipsa quoque universalis natura per accidens multiplicatur atque distinguitur. Nos autem nequaquam opinamur divinam essentiam extra personas subsistere, neque arbitramur eam in personis aliquo modo multiplicari aut dividi, sed neque distingui. Ideoque Platonis positio rationi repugnat, quia ea quæ loco, tempore et subsistentia differunt, unum esse non possunt. Divina vero essentia non communicatur aliquibus a se diversis: nam quælibet persona est ipsa divina essentia.
Ad octavam dicendum, quod in Deo est vera productio. Recipit enim Filius a Patre quidquid habet et est, et ab utroque Spiritus Sanctus. Nec tamen recipit Filius a Patre aliud esse aliamve naturam, quam esse naturamque Patris. Neque propterea sequitur quod idem gignat se ipsum. Pater namque vere generat prolem a se suppositaliter differentem. Quæ utique proles, secundum prioritatem ac ordinem originis, ante activam generationem Patris non est, sed per generationem vere producitur. Nihilo minus hæc ipsa proles producta, est divina essentia, quæ producta non est, neque producens, sed est in Patre tanquam in fonte, atque per generationem communicatur et Filio. Unde divina essentia non est terminus generationis paternæ; sed Filius eo ipso quo gignitur, naturam Patris veraciter recipit. Filius namque necessario ex substantia Patris nascitur, ejusque naturam sortitur. Quum ergo Filius Dei sit verbum Patris atque imago, omnino oportet in ipso, sicut in propria imagine atque intelligibili verbo, Patris contineri naturam. Verbum enim imagoque Dei in corde Patris quiescens, accidens esse non valet: imo procedit immediate naturaliterque ex substantia Patris sine operatione intermedia, quoniam in supersimplici Deo idem sunt agens et actio. Quoniam quidem ergo divina essentia simplex est et indivisibilis, ac omnino perfecta, restat eamdem quæ in Patre est naturam, in Filio esse. Unde ipse ad Patrem loquens: Omnia (ait) mea tua sunt, et tua mea sunt.3
Ad nonam dicendum, quod in emanatione divina ad intra, non est nisi processus actus ab actu. Ideoque omnis illa imperfectio quæ in ceteris processionibus reperitur, ab ea sejungitur. Enim vero, dum ex consideratione creaturarum ad Creatoris contemplationem conscendimus, tunc quidquid perfectionis in creaturis est, ei adscribere par est. Quod autem imperfectionis exsistit, rite relinquitur, atque a superexaltato Deo negatur. In emanatione ergo divina ad intra, quæ utique intellectualis est, incommutabilis et æterna, nulla est dependentia, imperfectio nulla. In æternis namque non esse nullo modo præcedit esse. Ideoque omnino falsum est, quod Filius in divinis si sibi relinquatur, erit non ens aut nihil; neque de se nihil est. Hoc autem totum ideo est, quia Filius et Spiritus Sanctus hoc ipsum esse atque eamdem naturam quæ Patris consistit suscipiunt. Unde in Deo non est emanatio nisi perfecti a perfecto.
Porro per hoc ultima quoque objectio solvitur. Nam quum Pater propriam essentiam Filio et Spiritui Sancto communicet, nulla in eis imperfectio remanet. Hoc tamen ratio tua convincit quod theologi adstruunt, utpote, quod licet in divinis nihil sit majus aut minus, nihilo minus quia in superbeata Trinitate est vera origo, est etiam in ea auctoritas et subauctoritas; sed hæc essentialem gradum aut ordinem introducere nequit.
Hæc igitur est responsio quam imbecillitas mei ingenii in tam alto negotio potest afferre. Nec sic ista disserui tanquam existimem me divinam generationem aut processionem posse scrutari, comprehendere, aliumve docere, aut clare effari (hoc enim extremæ esset dementiæ); sed ut ab impugnatione naturalis rationis fidem defenderem, idque ostenderem quoniam sicut humana ratio hanc fidem non reperit, sic nec eam destruere valet.
Footnotes
Chapter 32 of 187