Skip to the text

Articulus 16

Compendiosum dogma circa superbeatæ Trinitatis notitiam.

THEOLOGUS. — Hæc est igitur fides catholica, christiana sapientia, divina theoria, quoniam ideo Deus summe simplex est, quia quidquid in eo est, est divina essentia, et ipse Deus. Sunt autem in Deo duæ emanationes ad intra, et tres personæ, quarum una a nullo emanat, videlicet Pater. Porro prima emanationum divinarum ad intra est per intellectum, et est Filii, qui est Verbum Patris ac secunda persona. Secunda emanatio est per voluntatem, et est Spiritus Sancti, qui est tertia in divinis persona, et a Patre ac Filio tanquam ab uno principio spiratoreque uno procedit, quoniam in Patre et Filio una est natura, ac una voluntas : quemadmodum etiam tres personæ sunt unus Creator, propter identitatem naturæ atque potentiæ. Licet autem in ipso simplicissimo Deo intellectus et voluntas sint una potentia, tamen propter rationis proprietatisque distinctionem, alia est in Deo emanatio intellectus, atque alia voluntatis, secundum Thomam in prima parte : quemadmodum etiam, licet Pater et divina essentia sint idem, non tamen Pater est Filius, quamvis essentia sit Filius; nec essentia generat vel generatur, licet Pater generet Filiusque gignatur.

Denique quidquid absolute de Deo dicitur, tribus personis commune est, et de singulis seorsum, itemque de pluribus aut omnibus simul singulariter prædicatur : ut, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus Sanctus est Deus. Pater quoque et Filius ac Spiritus Sanctus sunt unus Deus, unus Dominus, unus Omnipotens, unus Justus substantive. — Insuper, personæ divinæ sola relatione distinguuntur : quæ essentialem diversitatem inducere nequit. Unde licet Deus prædicetur de Patre et Filio ac Spiritu Sancto substantialiter, Pater tamen et Filius ac Spiritus Sanctus non prædicantur de Deo nisi relative.

Præterea quinque sunt in Deo notiones, quæ ideo notiones dicuntur quoniam personas notificant : quarum tres Patri conveniunt, utpote paternitas, innascibilitas, communis spiratio; duæ Filio, scilicet filiatio, communis spiratio; una Spiritui Sancto, videlicet processio. Harum quoque notionum tres dicuntur proprietates personales, quoniam unaquæque earum uni dumtaxat personæ est competens, scilicet paternitas, filiatio, processio seu spiratio passiva. Sed et quatuor earum sunt relationes, quia per eas personæ ad se invicem referuntur, videlicet paternitas, filiatio, processio, communis spiratio : quarum quarta communis est Patri et Filio, qua referuntur ad Spiritum Sanctum.

Insuper, eorum quæ de Deo dicuntur quædam sunt prædicata essentialia, ut Deus, bonus, vita, sanctus; quædam personalia, ut Pater; quædam notionalia. Et quoniam Filius per conceptionem intellectus producitur, ideo ea quæ ad intellectum pertinent ei magis appropriantur, ut veritas, sapientia, ars, exemplar, et similia. Porro Spiritui Sancto, quum ipse sit processio voluntatis, ipsi propterea quæ voluntatis sunt præsertim appropriantur, ut amor, suavitas, osculum, pax, connexio, benignitas, sanctitas, bonitas, et talia: quum tamen omnia hæc absolute dicantur, singulisque personis conveniant. Patri quoque, quum ipse a nullo sit, æternitas, potentia, auctoritas, appropriari possunt. Aliqua etiam dicuntur de Deo ratione creaturarum, ut Dominus, Creator. Et hæc in multiplici differentia sunt, quemadmodum facile est considerare. Sufficiuntne tibi hæc, Philosophe? an plura requiris?

PHILOSOPHUS. — Vere sufficiunt, o præclare Theologe; et ut cerno, magna exstat sapientiæ christianæ subtilitas, vehemensque profunditas.

THEOLOGUS. — Hoc tibi posterius lucidius innotescet. Propterea demum eruditissimi viri, Hugo de S. Victore et Richardus: Qui, inquiunt, fidei christianæ simplicitatem contemnunt, christianorum theologorum sapientiam obstupescant. Hoc autem tibi post pauca patebit, dum de Sacramento altaris, de hierarchiis cœlestibus, de incarnatione Verbi, de felicitate cœlesti, se tractatus obtulerit.

PHILOSOPHUS. — Nunc igitur tertium aggrediamur fidei articulum.

THEOLOGUS. — Tertius, ni fallor, fidei nostræ articulus, secundum assignatam in principio seriem, de creatione rerum consistit. Itaque, quoniam jam a contemplatione divinæ majestatis ad creata descendere inchoamus, ab exordio novo nos incipere par est.

PHILOSOPHUS. — Hoc decet.

Chapter 37 of 187