Skip to the text

Articulus 8

De divinarum personarum origine, identitate ac distinctione.

THEOLOGUS. — Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam?1 dicit Dominus. Quemadmodum Peripatetici aiunt, Deus est intellectus universaliter agens, semper in actu, summeque simplex. Et ut Plato tuus testatur, Deus meus est cujus visus contemplatioque [est] intellectus. Deus ergo sublimis, cujus sapientiæ non est numerus, se ipsum perfecte, semper, actualiterque intelligit.2 Quod autem intelligitur est in ipso intelligente. Porro intellectum, secundum quod in lumine intelligentis consistit, est verbum, imago conceptusque intelligentis.

Itaque Deus se ipsum intelligens, in semetipso de ipsa sua sapientia format conceptum, profertque immanens Verbum. Et quoniam Deus se ipsum omnino perfecte intelligit, se quoque perfecte diligit. Ideoque quidquid in Patris sapientia est, in Filio sicut in speculo atque imagine plene resplendet. Unde et Verbum Patris, splendor gloriæ, imago et speculum Dei Patris vocatur.345 Hoc vero Verbum necessario æternum est, quoniam divinus intellectus incommutabilis est, et semper in actu, seque æternaliter intuens ac dicens. Est insuper consubstantiale coæqualeque Patri, quoniam quidquid Patris est seu perfectionis Paternæ, in ipso tanquam in naturali splendet imagine. Ideoque tota divinitas seu divina essentia in ipso est. Et quoniam omnis creatura necessario finita est, et ab increata majestate infinite occumbens, palam utique quia Verbum istud creatura non est, sed verus Deus.

Denique, sicut Deus se ipsum perfecte intelligit, sic quoque se plenissime diligit. Pater igitur et Verbum seu Filius se invicem contemplantes atque amantes, ex ipsa sua complacentia mutua amorem quemdam producunt, qui utriusque nexus est ac dulcis complexus, et vocatur Spiritus Sanctus, estque tertia in superbenedicta Trinitate persona : qui et ipse est verus Deus, æternus, immensus, quoniam amor iste minor esse non potest, quam sit amabilitas itemque complacentia Patris ac Verbi, a quibus spiratur; sed et complexus ille suavissimus Patris et Filii necessario est æternus.

Hæc est igitur fides nostra de Trinitate divina.

Footnotes

  1. Is. LXVI, 9. ↩

  2. Ps. CXLVI, 5. ↩

  3. Joann. I, 1; ↩

  4. Hebr. I, 3; Il Cor. IV, 4; ↩

  5. Sap. VII, 26. ↩

Chapter 29 of 187