Articulus 7
De secundo articulo fidei, scilicet de benedicta Trinitate.
THEOLOGUS. — Tres sunt qui testimonium dant in cælo:1 Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus; et hi tres unum sunt.
PHILOSOPHUS. — Quid est hoc?
THEOLOGUS. — Confitetur catholica sancta Ecclesia Deum verum, omnipotentem, æternum, sic unum, ut tamen sit vere trinus, sicque nihilo minus trinum, ut sit veraciter unus.
PHILOSOPHUS. — Hoc impossibile reor. Vera namque unitas ac pura simplicitas, pluralitatem diversitatemque excludit. Si ergo Deus vere unus ac summe simplex est, nulla in eo trinitas est, quæ sine pluralitate atque diversitate esse non valet.
THEOLOGUS. — Secundum ineffabilem inviolabilemque fidei veritatem, est in Deo pura unitas, vera trinitas, ac summa simplicitas; nec tamen unitas trinitati repugnat, nec vice versa. Servatur et insuper in unitate et trinitate summa simplicitas. Asserimus enim Trinitatem in Deo, esse tres veras supersubstantiales æternas personas, suppositaliter realiterque distinctas. Verumtamen hæc ipsa Trinitas, aliud non est nisi purissima unitas, utpote ipsa divina essentia ac immultiplicabilis deitas: sicque salvatur in Deo summa simplicitas, quoniam quidquid in eo est, est una simplex natura divinitasque æterna.
PHILOSOPHUS. — Assertionis hujus incomprehensibilis novitas confusionem mihi inducit. Et licet variis tibi rationibus obsistere queam, propter confusionis tamen inordinationem, quid primo opposam vix advertere valeo. Denique, consideratione paulisper resumpta, illud primo inducam. En quemadmodum Aristoteles demonstravit, unum in substantia, facit idem in quantitate æquale, in qualitateque simile. Quum ergo sit in Deo simplicissima unitas, erit etiam in eo mera identitas, et per consequens nulla realis distinctio nec diversa personalitas.
THEOLOGUS. — Ordinate sciscitare et argue, et veritas clare patebit. Ecce concedo quia sicut in Deo est summa unitas, sic et vera identitas, quoniam tres divinæ ac increatæ personæ sunt non jam dumtaxat unum, sed etiam idem, non in persona, sed in ipsa divina essentia.
PHILOSOPHUS. — Priusquam amplius arguam aut magis interrogem, primo mihi insinua quid de divinis personis sentias, quæ earum origo, quis ordo, qualis distinctio, et tunc compendiosius sciscitabor atque objiciam.
THEOLOGUS. — Ita agendum est.
Footnotes
-
I Joann. v, 7. ↩
Chapter 28 of 187