Articulus 15
Prosecutio plenior disputationis assumptæ.
THEOLOGUS. — In superioribus, si recolis, o Philosophe, dum de immensitate divinæ perfectionis dissererem, hac, ni fallor, ratione usus sum, quoniam omnis nobilitas Deo inest: infinita autem perfectio omnem perfectionem finitam quantumcumque magnam incomparabiliter superat, atque ob id Deo, qui simpliciter perfectus est, necessario competit. Nunc igitur proportionabiliter arguam. Quum enim propriæ bonitatis diffusio magna perfectio sit, eo causa aliqua melior perfectiorque verissime perhibetur, quo propriam bonitatem plenius et item liberalius communicando diffundit. Si ergo divina bonitas se totam communicet, ac immensam suam communicabilitatem in infinitum germen effundat, tunc divinæ virtutis atque communicabilitatis perfectio in infinitum excellentior liberaliorque exsistet, quam si non nisi in effectum finitum procedat. Quum ergo quidquid ad perfectionem communicabilitatis atque causalis virtutis pertinet, omnipotenti Deo conveniat, non stabit divina communicabilitas in productione entis creati, sed infinitum quoque germen habebit.
PHILOSOPHUS. — Tacere decrevi; sed quod menti inopinate occurrit breviter tangam, quoniam ratio ista omnino videtur inutilis. Dixisti namque eo causam esse meliorem, quo se ipsam plenius communicat. Videtur ergo, quod si Deus fecisset hunc mundum majorem quam est, vel certe alias adhuc substantias separatas crearet, melior esset quam modo est, quoniam tunc plenius se communicaret.
THEOLOGUS. — Ipsum universum in suo ordine simpliciter perfectum est, quia omnes perfectiones quæ in genere entis creati possibiles sunt continet, licet secundum speciem aliæ quoque fieri possent: et hoc ad perfectionem divinæ creatricis potentiæ sufficit. Sed quoniam, ut jam ostensum est, nullum creatum finitumque germen infinitæ potentiæ correspondet: si divina communicabilitas non nisi finitum germen haberet, non reluceret ejus perfectio secundum omnem modum in genere, quo quantum in se est relucere valet, nec tanta foret ejus diffusio, quanta eam decet, et qua demum major intelligi nequit ac melior. Denique objectum [primarium] divinæ potentiæ non est ens creabile, sed producibile. Ens autem quod producitur, nil prohibet ejusdem esse naturæ cum producente. Ideoque, sicut divina virtus est infinita, sic nil implicat eam habere germen ejusdem naturæ et per consequens infinitum. Insuper, non est simile de creatione et emanatione divina ad intra: quoniam creatio est penitus libera; nec est operatio correspondens, itemque adæquata communicabilitati divinæ. Emanatio autem ad intra naturalis est, atque immensæ fecunditati penitus proportionata. Sed hæc in sequentibus plenius elucescent.
PHILOSOPHUS. — Non sine fructu induxi instantiam istam. Sed nunc disputationem tuam prosequere.
THEOLOGUS. — Nobiliori perfectiorique modo se habet unumquodque, dum in actu est, quam quum est in potentia sola, secundum Aristotelem. Deus autem benedictus et fortis, semper in optima sui dispositione consistit. Semper ergo in actu illo est ad quem naturalem potentiam habet. Nunc autem ubertim probatum est, quod propter immensam suam communicabilitatem ac fecunditatem, infinitæ potentiæ est, et quantum in se est, naturalem habet virtutem ad infiniti germinis productionem. Semper igitur, imo æternaliter est in actu correspondente tantæ potentiæ seu actuali productione germinis infiniti. Tale vero germen non nisi increatum verusque Deus esse valet, uti ostensum est. Deus ergo verum Deum producit. Amplius, secundum Platonem, in tribus est unumquodque ad agendum idoneum, utpote in scire, velle, et posse. Quum ergo divina sapientia sit clarissima, divina voluntas benignissima seu optima, divina quoque potentia illimitata, scit, vult, et potest Deus se totum communicare : quod aliter esse non potest, nisi coæquale sibi germen producat.
Adhuc autem, quidquid in creaturis de perfectione reperimus, Deo superexcellentissime convenit. Inter omnes autem emanationes generatio perfectior est, quia generans maxime assimilat sibi passum seu genitum. Itaque præter, imo et ante emanationem creationis, inest Deo emanatio generationis. Insuper, sicut in Deo est summa bonitas, sic et perfectissima caritas. Perfecta autem caritas non est unius ad se ipsum, sed unius ad alterum. Caritas enim privata non est proprie caritas, quoniam perfecta caritas nil sibi reservat, sed se totam communicat, atque amantem amato conjungit. Itaque vera perfectaque caritas amantem requirit, et eum cui amorem impendat. Est ergo in Deitate persona perfecte diligens, et persona perfecte dilecta. Perfecta vero, summa atque immensa dilectio, nulli bonitati finitæ exhibenda est, quoniam sicut res se habet ad bonitatem, sic se habet ad amabilitatem. Ideo persona quam Deus perfecta caritate diligit, infinitæ bonitatis exsistit. Præterea actio caritatis delectabilissima est : nam quo caritas major est, eo jucundius agit. Quoniam ergo divina felicitas perfectissima est, summæ caritatis deliciis carere non potest. Unde in Deo est summe diligens, summe dilectus, atque utriusque mutuus amor, qui est Spiritus Sanctus.
Et revera, te ipsum requiro, Philosophe, contemplare paulisper quod dicam. Quid dulcius atque jucundius, ponere solum Deum sine Filio ac Spiritu Sancto, sicque eum in se ipso suis contentum divitiis (quod utique liberalissimæ immensæque bonitati non convenit), an ponere tres personas coæquales, coæternas, consubstantiales, quarum quælibet aliam infinita dilectione complectatur et amet? Quarum quælibet immensæ pulchritudinis, immensæ dulcedinis, et immensæ bonitatis sit, et infinita complacentia sibi complaceant; quarum demum tanta est unio, ut sit earum una mens ac una voluntas; quarum insuper unaquæque aliam cum immensa dilectione æternaliter intueatur, diligat et amplexetur : sic tamen ut sit una Pater, alia Filius, tertia vero utriusque supersanctum spiramen atque commune profluum; ac per hoc amor unius, videlicet Patris, sit gratuitus, amorque Filii quoad Patrem debitus, sed quoad Spiritum Sanctum gratuitus, porro amor Spiritus Sancti sit penitus debitus.
PHILOSOPHUS. — Dici solet, quia nullius boni possessio jucunda est sine consortio. Quo concesso negare non possem, quin perfecta Dei beatitudo personarum trinitatem exigeret sicut proponis. Verumtamen verbum hoc de his tantum intelligendum videtur, quorum operatio in se ipsis imperfecta est et ad aliud ordinatur.
THEOLOGUS. — Fateor tibi, quia multi quoque theologi sic ipsum exponunt; sed ego ostendam tibi contrarium. Sicut enim imperfectum naturalem inclinationem habet ad id quo perficiatur; sic, imo et multo amplius id quod naturaliter atque totaliter bonum est, quod essentialiter ac summe amorosum est, quod substantialiter splendidissimum immensumque lumen est, naturalem inclinationem habet ut se diffundat, ut sibi soli nil singulare reservet, ut se totum effluat atque communicet. Itaque divinæ beatitudinis plenitudo consortium exigit, non ob suam indigentiam, sed ob interminabilem suam exuberantiam, et quoniam natura Dei talis est ut propter propriam fecunditatem sine connaturali germine esse non possit. Nil quippe beatum est neque perfectum sine operatione ad quam ex propria natura inclinationem aptitudinemque sortitur. Unde gaudium et amor seu delectatio quam habet Pater in Filio ac Spiritu Sancto, non oritur in Patre, neque causatur in Patre a Filio aut Spiritu Sancto. Pater equidem ab illis nil utique habet nec recipit; sed sicut ex propria bonitate Filium gignit, sic ex se ipso in illo delectatur et gaudet. Et quoniam Filius immensæ bonitatis et pulchritudinis ac sapientiæ est, ideo Pater immensa complacentia delectatur in eo. Nam quo homo aliquis melior est in se ipso, eo vehementius delectatur in bonitate alterius, præsertimque propriæ prolis. Et pariformiter de Spiritu Sancto sentire æquissimum est.
PHILOSOPHUS. — In longum protracta est disputatio ista de ipsa superfelici æternaque Trinitate, cujus fidem nunc cum delectatione suscipio. Deprecor autem ut de eadem compendiose me paululum plenius instruas, sicque ad alium fidei accedamus articulum.
THEOLOGUS. — Sic fieri utile reor.
Chapter 36 of 187