Articulus 2
Responsio Philosophi de natura Dei, secundum meliores philosophorum.
PHILOSOPHUS. — Quemadmodum ex naturalium rerum generatione ostendit Aristoteles in Physicis, infimum in entibus, scilicet materiam primam, esse puram potentiam, utpote totius actualitatis atque formalis perfectionis expertem; sic in Metaphysicis, ex ipsis intellectualium substantiarum primariarumque causarum ordinibus demonstrat Deum consistere purum actum, omnis videlicet imperfectionis ac totius materialis conditionis alienum. Unde consequitur eum esse incommutabilem, itemque æternum. Est enim, secundum eumdem Aristotelem, potentia principium transmutandi ab altero, in quantum alterum; actus autem est principium transmutandi aliud, secundum quod aliud. Itaque uti puræ potentiæ est dumtaxat transmutari, pati et perfici, sic puri actus est solum omnia alia movere, agere atque perficere. Ideo Aristoteles: Ab hoc, inquit, ente dependent cœlum et terra. Denique, secundum eum ejusque Commentatorem, et Avicennam, Deus est ens simpliciter et extra omne genus perfectum, in quo est universa essendi nobilitas et quidquid ad entis plenitudinem pertinet; et ob hoc est penitus infinitus.
Præterea ille Platonicorum subtilissimus Proclus, in Elementatione sua theologica probat, quod primum ens est penitus ignotum, et omnem intellectum omnino incomparabiliter vincens. Et in libro de Causis scriptum est: Causa prima est superior omni narratione, et non est ei perfectio nec diminutio; sed ipsa est super omnem perfectionem, cujus esse nec effabile, nec imaginabile, nec intelligibile est, sed est incircumscriptum et prorsus ignotum. Scire enim est per causam cognoscere. Primæ autem causæ nulla est causa. Porro Plato et Proclus, et post eos Alphorabius et Algazel, Dei naturam aiunt esse puram bonitatem, simplicissimam, omnisque perfectionis, virtutis, scientiæ ac sapientiæ fontem. De quo in Timæo Plato fatetur, genitorem opificemque universi tam invenire difficile, quam inventum digne profari.
THEOLOGUS. — Rationabiliter, compendiose et elegantissime respondisti, Philosophe. Et quoniam sapientem virum te esse contemplor, supervacua nos relinquere atque ad interiora ingredi par est.
PHILOSOPHUS. — Si præinductis a me consentis, et si de incomprehensibilitate, omnipotentia, sapientia Dei atque similibus aliter sentis, edissere mihi.
THEOLOGUS. — De incomprehensibilitate ac immensitate divina, nullus nobis exstat conflictus: quanquam, uti postmodum elucescet, alias quoque causas habeam incomprehensibilitatis divinæ (videlicet emanationes Dei ad intra, de quibus philosophi nihil locuti sunt), quam quas tu adducis. Porro de omnipotentia atque scientia Dei, magis convenimus in voce quam in ipsa re. Coarctant nempe sapientes tui divinam potentiam ad hanc naturalem entium legem ac ordinem, quasi Deus omnipotens aliter in rebus operari non posset quam naturalis exigit cursus. Insuper, opinati sunt multi eorum, Deum hæc variabilia non cognoscere, nisi secundum species suas, non autem secundum individua: et hoc Averroes æstimavit. Alii, ut Avicenna cum suis, quamvis etiam individuorum Deo agnitionem adscriberent, asserebant nihilo minus Deum nequaquam cognoscere omnes illas habitudines atque innumerabiles contingentias, quæ suppositis istis moralibus accidunt, utpote, quod nunc loquar, nunc taceam, nunc movear, nunc quiescam, etc.
PHILOSOPHUS. — Contra hanc positionem de scientia Dei circa creata superius efficaciter disputasti, pleniusque quum locus se offeret, ut appeto, disputabis. Nunc vero antequam de Dei omnipotentia disputem tecum, evidenter mihi, quæso, insinua quemadmodum de omnipotentia Dei catholica sapiat fides.
Chapter 23 of 187