Skip to the text

Articulus 12

Replicatio Philosophi contra responsiones Theologi.

PHILOSOPHUS. — Vere, quemadmodum sapientissimus philosophorum Aristoteles ait, sensati hominis est, in omni utique disciplina rationem certitudinemque exigere prout subjecta materia sustinet. Quoniam igitur ad divinorum notitiam sic se habet ratio nostra sicut ad diurnum jubar noctuæ visus, fateor, o Theologe, quoniam merito quidem responsionibus tuis contentari deberem: præsertim quum ipse testatus sis, non te velle fidem Trinitatis humana ratione ostendere, sed contra infidelium objectiones protegere. Itaque, licet responsiones præhabitæ ex primis principiis non procedant, fide tamen Trinitatis supposita, secundum subjectam materiam rationabiles satis videntur. Nihilo minus, si tamen molestum non est, replicabo nunc paululum, non tam ut impugnem quam ut instruar.

THEOLOGUS. — Induc quod vis.

PHILOSOPHUS. — Videre non valeo, quomodo una singularis essentia in tribus personis esse possit, remanente penitus una. Quum enim divina essentia sit indivisibilis, una et simplex ac tota in Patre: si eam Filio Pater communicat, totamque in eum diffundit, non videtur remanere in

Patre. Sic namque in omnibus cernimus. — Præterea intelligere nequeo, quomodo id quod vere producitur, scilicet Filius, possit esse una res cum eo quod nequaquam producitur, utpote cum divina essentia, quæ quum sit principium omnis divinæ actionis et vere una, nullatenus potest produci. Alia quoque inducere possem; sed ex solutione istorum mihi, ni fallor, utcumque patebunt.

THEOLOGUS. — Si tibi me dicerem posse effari quemadmodum Pater Filio se totum communicet, ipsaque demum Divinitatis natura in tribus personis indivisa ac una permaneat, Deo derogarem et fidei, essemque temerarius nimis, ineffabilia effari usurpans. Verumtamen, ne nos omnino ignoto atque impossibili alicui credere arbitreris, respondebo quod tibi merito sufficere debet. Nempe si ordinem creaturarum profunde inspicias, in singulis rerum ordinibus, hujus superbenedictæ Trinitatis ac unitatis quædam vestigia clare videbis. Nonne rerum quædam sunt idem genere, quædam idem specie, quædam idem numero, sic quoque quædam differunt genere, quædam specie, quædam numero? Nonne Joannes et Paulus sunt magis unum quam Joannes et leo? Rursus, nonne Joannes et leo magis sunt unum quam Joannes et lapis? Nonne secundum Philosophum, species est tota quidditas individuorum? Nonne secundum Porphyrium, participatione speciei plures homines sunt unus homo? Itaque, si quarumdam rerum creatarum natura est una genere, quarumdam autem una specie, cur increatarum divinarumque personarum natura non erit una numero? Sed hujus simile in creaturis non apparet; nec mirum. Non enim potest creatura perfectionem Creatoris perfecte mutuari aut participare: imo necessario in infinitum distat ab ea.

Insuper, secundum Peripateticos, etiam in rebus creatis ipsa natura communis, de qua dumtaxat realis scientia est invariabilis, est ingenerabilis et incorruptibilis, nec tamen a suppositis generatis realiter differt, quia prædicatur de eis. Ex hoc igitur aliqualiter innotescit, quod impossibile non est ipsam divinam essentiam improductam, ipsamque personam productam, esse unam rem, nec realiter differentes. — Denique, per eamdem formam rationalem, videlicet animam in quantum sensitivas vires complectitur, convenit homo cum brutis, et nihilo minus per hanc ipsam differt ab eis in quantum intellectualis consistit. Imo, et homo secundum esse intellectuale immortalis est; secundum esse autem sensitivum, mortalis. Quum ergo in Deo sit omnium perfectionum supersimplex itemque immensa plenitudo: secundum diversas rationes, eidem ipsius naturæ, diversa conveniunt. Nec rationis hujus diversitas inanis est, quoniam omnibus nostris conceptionibus divinum esse ob suam plenitudinem satisfacere potest. Semper quippe quod in inferioribus fit per plura, in altioribus fit per pauciora, et in ipso demum altissimo Deo, uno suo simplici esse.

Præterea, ut potui, paulo ante dixi, si recolis, quomodo divina essentia sit vere in Filio. Non enim sic est in eo quasi ipsa sit terminus generationis paternæ; sed Filius per generationem ex Patre eam recipit, quoniam ubique natura ejus quod intelligitur, est in verbo atque imagine in lumine intellectus exsistente. Verumtamen hoc differt in Deo et creatis, quod in creaturis natura intellecti non est in verbo intellectus, nec in imagine sua seu intelligibili specie, secundum esse substantiale et idem, quoniam in intellectu creato verbum est accidens, neque procedit immediate ex intelligentis substantia, sed per operationem quæ mediat. In Deo autem Verbum accidens esse nequit, sed a Patre naturaliter ac immediate procedit. Ideoque quidquid Patris est, in se continet, et in ipso resplendet: et ob id imago Dei atque splendor gloriæ appellatur.12

PHILOSOPHUS. — Plurimum allicit atque accendit me sapientialis tua responsio, dictisque tuis prompte, cunctis pensatis, consentio, quamvis ipsam veritatem plene capere nequeam. Sed antequam alia scisciter, primo precor edissere, cur Verbum, et non Spiritus Sanctus, Filius nominetur, cur etiam non nisi tres personæ in Deo sint, et quare a Spiritu Sancto nulla divina persona procedat, quum tamen unaquæque personarum æque potens, æque bona, et item æque sapiens sit,

Footnotes

  1. II Cor. IV, 4; ↩

  2. Hebr. I, 3. ↩

Chapter 33 of 187