Skip to the text

Articulus 3

De omnipotentia Dei, et incoarctabili ejus virtute.

THEOLOGUS. — Nulla autem potentia perfecta est, si non possit in omnia quibus proprii ratio objecti non repugnat: sicut non esset perfectus visus, qui non omne coloratum ac lucidum intueri valeret.

Quum ergo Deus sublimis sit ens per essentiam independens, a quo cuncta dependent, divinæ virtutis objectum est ens creabile aut certe causabile.

PHILOSOPHUS. — Ita est.

THEOLOGUS. — Cuicumque ergo ratio entis causabilis non repugnat, hoc divinæ potentiæ subjacet ?

PHILOSOPHUS. — Utique.

THEOLOGUS. — Sed quidquid contradictionem non implicat, rationi entis creabilis non disconvenit.

PHILOSOPHUS. — Unde hoc probas ?

THEOLOGUS. — Quoniam in re ipsa est capacitas, et in eo qui infinitæ virtutis est, consistit efficax omnino causalitas.

PHILOSOPHUS. — Utrumque horum falsum videtur. Non est enim res capax ejus quod naturæ suæ repugnat. Porro, quum Deus sit invariabilis, semperque uniformiter atque eodem modo se habens, non nisi uniformiter agere potest, videlicet secundum capacitatem recipientis. Idem enim, in quantum idem, efficit idem. Nihil ergo extra naturalem naturæ cursum fieri valet.

THEOLOGUS. — Visibiliter conspicis per violentiam motoris gravia quædam ascendere, leviaque descendere, quum tamen ascensus gravium naturæ repugnet, levibus quoque descensus. Si igitur res creatæ talia patiuntur ab his quæ naturas earum non condiderunt, per agentis violentiam, cur non erunt capaces motionis et influentiæ ejus qui condidit eas, non utique per violentiam, sed per supernaturalem obedientiam? Nonne Creator omnipotens imperialem liberamque potestatem super ea quæ creavit jure sortitur? Nonne rationabile est, ad ejus nutum naturam mutari, ad cujus imperium potuit de nihilo inchoari? Quid enim majus est rem de nihilo facere, aut factam supernaturaliter transmutare? Nonne de nihilo facere? Ibi enim infinita est terminorum a quo et ad quem distantia; hic autem non nisi de modo in modum variatio est.

Præterea, quod asseris, Deum quia immutabilis est, invariabiliter agere, verum est ex parte agentis, non autem ex parte objecti seu facti. Imo, quum virtus divina sit penitus infinita, omnino ei repugnat limitari eam ad hunc rerum cursum et ordinem. Infinitæ enim virtuti nihil resistere potest, nec quidpiam difficile est. Imo, quum sit Deus sapientissimum atque liberrimum agens, omnia potest secundum propriæ determinationem sapientiæ; et quemadmodum diversa itemque temporalia unice ac æternaliter contemplatur, sic absque sui mutatione mobilia atque difformia operatur.

Præterea, quod ais, idem, in quantum idem, agere non diversa, sed idem, de naturali agente verum est, quoniam secundum necessitatem naturæ agit; agens autem intellectuale secundum rerum proprias rationes cuncta producit. Denique dici nil prohibet, quod licet Deus gloriosus in se ipso semper idem sit, atque eodem modo se habeat, nihilo minus secundum relationes idealium rationum diversimode se habet ad entia, prout singula propriis cognoscit producitque exemplaribus formis. Est enim ars rationibus plena.

PHILOSOPHUS. — Secundum hæc, omnia potest Deus quæ contradictionem non implicant. Potest igitur totum mundum annihilare, potest et justum damnare, et multa quæ eum non decent.

THEOLOGUS. — Est in Deo absoluta potentia, secundum quam omnia potest quæ non implicant. Tamen secundum potentiam suam ordinatam, nihil posse dicitur nisi quod ordini sapientiæ atque justitiæ suæ competit. Porro, quod justum damnare non potest, ita non potest quomodo peccare non potest. Posse enim quod nec decet nec bonum est, non est utique potentia, sed impotentia; et quamdiu quis potest quod non expedit, impotens est.

PHILOSOPHUS. — Quum sit Deus summe simplex, ejus potentia est sua essentia, et sicut sua essentia est simplex et una, sic et potentia. Non ergo est in Deo distinctio potentiæ absolutæ et ordinatæ. Præterea, incommutabile agens non utique aliter aliterque se potest habere. Quum ergo Deus mundum condiderit ac esse voluerit, non potest voluisse eum non esse aut fieri: ergo necessario fecit mundum. At vero, quidquid in Deo est, Deus est: ergo quidquid in Deo est, necesse est esse. Sed voluntas fiendi aut essendi mundum, ab æterno in Deo fuit: ergo non potuit in Deo esse voluntas ad oppositum.

THEOLOGUS. — Distinctio duplicis in Deo potentiæ non est realis, sed rationis. Potest enim ipsa divina potentia considerari secundum se ipsam, et sic omnia potest, absolutaque dicitur. Rursus, considerari potest secundum exigentiam atque decentiam operantis, ordinem quoque ad creata: et ita non potest Deus oppositum ejus quod futurum simpliciter esse prædixit. Hoc tamen potentiæ ejus non derogat, sed veritatem commendat. Potuit namque non prædicere illud esse futurum. Per hoc autem soluta est ratio quam secundo adducis, quod incommutabile agens non potest aliter aliterque se habere. Quia ergo sic est, quod Deus ab æterno mundum esse voluit, aliter esse non potest. Hoc verum est secundum potentiam ordinatam, præsupposito quod sic voluerit. Sed objectio tertia hanc instantiam roborat, eamque plenius solvi requirit.

Respondendum est ergo ad rationes has, quod objectum voluntatis est bonum seu finis, et ea quæ sunt media secundum quod ad finem necessaria sunt. Porro objectum et finis voluntatis divinæ aliud prorsus non est quam bonitas divina, non autem bonitates creatæ, quæ etiam nec necessariæ Deo sunt ad consecutionem sui finis, quæ est propria bonitas ejus. Voluntas ergo divina secundum ordinem ad proprium objectum seu divinæ bonitatis effectum, aliter se nequit habere: quemadmodum etiam non potest Deus non esse. Nec secundum hoc libera fertur. Est vero libera in ordine ad creata, quum ad divinam perfectionem non sint necessaria.

Itaque verum est, quod quidquid in Deo est, necesse est esse : ergo voluntas mundum essendi quum sit ipse Deus volens mundum esse, aliter se habere non potest. Verum est, secundum id quod ex parte fundamenti est; sed per comparationem ad volita, potuit Deus velle mundum non esse, eo quod volita necessariam ad Deum relationem non habeant absolute, nec ipse ad ea. Unde sicut in Deo misericordia non repugnat justitiæ, nec vice versa; sic nec necessitas in eo libertati derogat, neque econtra, secundum Platonem in Timæo.

PHILOSOPHUS. — In tam alto negotio sufficere merito debet mediocris responsio. Ideoque responsioni huic, nedum mediocri, imo et eleganti, libenter consentio. Sed jam quod tibi de sapientia atque providentia Dei dicendum videtur, edissere.

Chapter 24 of 187