Articulus 14
De rationibus probabilibus circa assertionem supergloriosissimæ atque superbenedictissimæ Trinitatis æternæ et adorandæ.
THEOLOGUS. — Bonitas, communicabilitatis origo, est diffusionis principium. Porro, quo bonitas plenior atque præstantior, eo utique communicabilior est.
PHILOSOPHUS. — Etiam secundum Aristotelem, præsertimque secundum Platonem, bonum naturaliter sui communicativum censetur.
THEOLOGUS. — Secundum præinducta, Deus sanctus et verus est superessentialis, immensa puraque bonitas, sic ut quidquid ad bonitatis perfectionem pertinet, ei cum infinita plenitudine inesse oporteat.
PHILOSOPHUS. — Quum natura Dei sit bonitas, omnis necessario ei bonitatis nobilitas competit. Nullius enim rei natura in ipsa a propria et item essentiali sua perfectione minorata esse potest.
THEOLOGUS. — Optime dicis : natura nempe seu species rei in indivisibili constat. Itaque tanta, tamque immensa, plena atque exuberans est divina communicabilitas, uti divina bonitas.
PHILOSOPHUS. — Hoc consequi fateor.
THEOLOGUS. — Nullum autem germen finitum infinitæ communicabilitati respondet, sed ab ea ejusque participatione ac imitatione occumbit, distat et deficit.
PHILOSOPHUS. — Infiniti cum finito nulla prorsus exstat proportio. Denique si ipsum universum esset millies millies, deciesque millies, centies millies majus atque formosius quam est, nihilo minus a divina perfectione adhuc cum omni suo ornatu infinite distaret.
THEOLOGUS. — Libenter te audio : quia quod ego inferre decrevi, tu anticipando conclusisti ac concessisti. Elucescit ergo ex dictis, quod nullum germen creatum aut finitum communicabilitati queat correspondere divinæ.
PHILOSOPHUS. — Palam est.
THEOLOGUS. — Communicabilitas ergo divina infinitum germen producere potest : quod eo ipso quo infinitum est, increatum esse oportet, quoniam omnis creatura de necessitate finitur. Increatum vero infinitumque germen, necessario est verus Deus. Deus ergo gloriosus et felix, qui est dives in se, et dives in aliis, verum Deum producere potest. In æternis quoque, secundum Aristotelem tuum, nec distant nec differunt esse et posse. Deus igitur verus, Deum verum ab æterno produxit.
PHILOSOPHUS. — Ecce tecum concedo quod Deus infinitæ communicabilitatis exsistat. Nec tamen possibile est esse germen infinitum, non propter divinæ virtutis impotentiam, sed propter rei producendæ incapacitatem. Quum enim productum sit producente naturaliter posterius atque ab ipso dependens, non potest virtutem suæ causæ æquare, nec omnem producentis principii fontalem plenitudinem ac dignitatem suscipere. Divina igitur communicabilitas non potest in tot, quin possit in infinitum in plura : est quippe indeficientis inexhausibilisque efficaciæ. Non tamen aliud potest totam ejus perfectionem sortiri : quoniam non valet universa fontis perfectio esse in rivo, nec tantus esse splendor quanta est lux.
THEOLOGUS. — Quum omnis potentia aptitudoque naturalis, naturalem ac essentialem ordinem ad proprium ac sibi correspondentem actum habeat, secundum Aristotelem et Averroem: si divinæ potentiæ immensa communicabilitas, in infiniti sibique correspondentis germinis productionem proficisci non valet, inanis erit, otiosa et frustra: quod de divina, superexaltata ac fontana virtute admittere nefas est. Deus ergo omnipotens ab infiniti germinis productione nunquam cessavit, nec cessat, neque cessabit. Quidquid enim in Deo esse potest, hoc in eo est; et quidquid in eo est, æterna præsentia in eo est.
PHILOSOPHUS. — Verbum illud Aristotelis quod allegas, de illa dumtaxat potentia verum est cujus perfectio consistit in proprio actu. Divina autem potentia in se ipsa simpliciter perfecta est, neque per aliquid aliud perfici potest. Ideoque ad ejus perfectionem non exigitur ut in actuali infiniti germinis productione consistat.
THEOLOGUS. — Quod de ratione potentiæ est et potentiæ convenit, in quantum potentia est, omni utique potentiæ convenit. Quum ergo secundum definitionem Aristotelis, potentia activa sit principium agendi in alterum, omni potentiæ tam increatæ quam creatæ id erit commune, ut ratio sua in quadam principiatione consistat. Divina ergo communicabilitas quum infinitæ plenitudinis sit, ab infiniti principiati productione nunquam quiescit. Præterea, secundum Aristotelem, causalitas est summa perfectio, et quod semper causa est, præstantius est eo quod quandoque et non semper est causa. Actio autem quæ est propter imperfectionem agentis, imperfectionem indigentiamque agentis ostendit: ea igitur Deo non convenit. Actio vero quæ non est propter imperfectionem aut indigentiam agentis, sed propter exuberantiam bonitatis ac supereffluentem plenitudinem ejus, perfectissimo est adscribenda factori, utpote Deo sublimi. Vana est ergo solutio tua, qua ais ad illius dumtaxat potentiæ perfectionem requiri ut in correspondentem actum procedat, quæ per proprium actum perfectionem suam sortitur atque perficitur.
PHILOSOPHUS. — Antequam ad solvendum ista accedam, edissere quales arbitreris rationes tuas. Si enim demonstrativas eas existimas, solvam eas, ut queo. Porro, si eas non nisi probabiles puta, libenter eas suscipio, dummodo aliunde ex ipsa tua lege evidenter mihi insinues quod christiana fides credi hoc postulet, quod Deus trinus sit: quippe qui in superioribus fidei me subjeci, christianamque legem a Deo esse donatam fateri cogebar.
THEOLOGUS. — Dum fidem catholicam adstruo, eidem derogare non volo; dumque eam firmare contendo, fundamenta ipsius debilitare non debeo. Si autem humanæ demonstrationi fidem sacram inniti assererem, immobili ejus veritati plurimum derogarem. Quod si nostrarum rationum vigori eam subnixam fulcitamque dicerem, a vero ejus fundamento, videlicet divina auctoritate, ipsam distraherem. Ideoque, quemadmodum vicissim testatus sum, sicut humana naturalisque ratio fidem nequit ratiocinando destruere, sic eam non reperit, nec valet eam demonstrative stabilire. Hoc autem tibi ab exordio demonstrare volebam, quod ea quæ pro fidei confirmatione sunt facta et fiunt, per naturalem philosophiam salvare non vales: quod tu quoque superius fassus es. Ceterum fidem ipsam seu ejus artificulos demonstrative probare nequaquam præsumo, ne dum rationum mearum insufficientiam videris, fidem tam debili fundamento inniti opineris. Itaque scias quoniam rationes positæ atque ponendæ, nec demonstrativæ sunt nec topicæ, sed mediæ, ac tales quales metaphysicus ubertim inducit. Tales quoque in præsenti materia merito sufficere debent, quoniam tam Peripatetici quam Platonici, in determinatione substantiarum separatarum, hujusmodi pene semper utuntur.
PHILOSOPHUS. — Vere rationabilis satis, o Theologe, videtur mihi responsio ista: siquidem, ut reor, rationes præhabitæ solvi ab eo qui proterviare vellet, aliquatenus possent. Nihilo minus pulchræ sunt; et quoniam ex superabundanti eas adducis, fidem plurimum ornant. Cupio igitur ut eas plenius prosequaris. Ego vero ad solvendum eas amplius non intendam, sed cum silentio te argumentantem diligentissime audiam.
THEOLOGUS. — Implebo quod cupis.
Chapter 35 of 187