Skip to the text

Capitulum 36

Responsio, quod hæc quæstio reservanda sit futuræ collationi.

THEONAS : Studium vestrum quo desideratis non transitorie, sed perfecte ac plene attingere viam perfectionis, provocat nos huic collationi infatigabiliter inhærere. Diligenter namque inquiritis, non de exteriore castimonia et circumcisione aperta, sed de occulta et interiore: scientes plenitudinem perfectionis non esse in continentia carnis visibilis, quæ haberi potest a perfidis per necessitatem sive hypocrisim; sed in illa cordis voluntaria ac invisibili puritate, de qua ait Apostolus: Non enim qui in manifesto Judæus, neque quæ in manifesto in carne est circumcisio;1 sed qui in occulto Judæus, et circumcisio cordis in spiritu, non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo; qui utique solus rimatur secreta cordis.

Tamen quoniam modo non potest plene satisfieri desiderio vestro (etenim breve residuum noctis non sufficit ad indagandam hanc obscurissimam quæstionem), congruum reor ut interim differatur. Quemadmodum enim ista a nobis sunt proferenda sensim et corde penitus absoluto ab omni strepitu cogitationum extranearum, ita etiam intimanda sunt sensibus vestris: quæ sicut oportet inquiri propter conscientiæ purificationem, ita tradi et edoceri non possunt nisi ab eo qui donum seu virtutem integritatis expertus est. Non enim quæritur quid ingerant argumenta verborum inanium, sed quid interna fides conscientiæ et major vis veritatis inculcent aut imprimant. Ideo nihil potest proferri de scientia et doctrina emundationis istius nisi ab experto; nec aliquid inde potest transfundi, nisi in cupidissimum et valde sollicitum amatorem virtutis, qui cupiat ea attingere non suscitando nudis vacuisque sermonibus, sed nitendo totis animi viribus: utpote non studio loquacitatis infructuosæ, sed desiderio purificationis internæ.

Footnotes

  1. Rom. II, 28, 29. ↩

Chapter 435 of 499