Skip to the text

Capitulum 2

De diversitate numeri qui ad psalmos dicendos per universas provincias sit statutus.

MULTOS namque per alias invenimus regiones, habentes (ut ait Apostolus) zelum Dei, sed non secundum scientiam, diversos modos ac regulas sibimet constituisse juxta conceptum mentis suæ super hac re, utpote de numero psalmorum in divino Officio dicendorum. Quidam namque statuerunt singulis noctibus viginti aut triginta psalmos esse dicendos, cum interpositione melodiæ antiphonarum et adjunctione quarumdam modulationum; alii vero hunc numerum excedere tentaverunt; nonnulli decem et octo psalmos asseruerunt dicendos: atque in hunc modum in locis diversis diversam regulam vidimus institutam, et pene tot typos et regulas novimus usurpatas, quot monasteria cellasque conspeximus. Sunt quibus

Chapter 14 of 279