Skip to the text

Capitulum 6

De consuetudine duodecim orationum.

EX hoc venerabilis Patrum conventus intelligens generalem regulam congregationum Fratribus constitutam angelico magisterio non absque ordinatione divina, decrevit numerum istum psalmorum tam in vespertinis quam in nocturnis Officiis esse custodiendum. Quibus duas addiderunt lectiones, unam veteris Testamenti, aliam novi, tanquam a se traditas et extraordinarias, ut volentes Fratres divinarum Scripturarum possiderent memoriam, et assidua meditatione atque pervigili diligentia studerent in eis. Porro in sabbato et die dominica utrasque lectiones de novo recitant Testamento, videlicet unam de Apostolo vel Actibus Apostolorum, de Evangeliis aliam. Quod etiam omnibus diebus Quinquagesimæ faciunt hi quibus cura est lectionis aut memoriæ Scripturarum.

Chapter 18 of 279