Capitulum 10
Cum quanto silentio et brevitate orationes apud Ægyptios finiantur.
QUUM igitur prædictas orationes canonicas, quas ipsi vocant synaxes, persoluturi conveniunt, tantum ab universis præbetur silentium, ut tanta Fratrum multitudine conveniente in unum, nullus hominum adesse credatur præter eum qui psalmum in medio decantaturus exsurgit, atque præcipue dum completur oratio. Non in ea sputum emittitur, non exscreatio obstrepit, nec tussis intersonat; non oscitatio aut somnolentia dissutis et hiantibus maxillis se admiscet; nulli gemitus, nulla suspiria quibus impediantur adstantes, erumpunt; nulla vox nisi sacerdotis orationem concludentis auditur, nisi forte quæ per excessum mentis effugerit januam oris, et quæ insensibiliter inciderit cordi excessivo atque intolerabili fervore Spiritus Sancti accenso, dum ea quæ inflammata mens in se continere non valet, per quemdam ineffabilem gemitum ex intimo pectoris sui effundere cogitur. Denique constitutum in mentis tepore et cum clamore seu sibilo oris orantem, dupliciter peccare pronuntiant: primo, quoniam negligenter orat, propter quod exaudiri indignus est; secundo, quoniam indisciplinato strepitu interrumpit sensum alterius, qui intentius eo forsan oraret. Ideo Patres præcipiunt orationem celeriter terminari, ne forte immorantibus nobis in ea, abundantia sputi aut phlegmatis interrumpat orationis nostræ excessum. Idcirco dum adhuc fervet, velociter rapienda est quasi de faucibus inimici, qui quum sit nobis semper infestus, tunc procul dubio adsistit infestior, quum viderit nos Deo preces offerre contra ipsum. Unde tunc mentem nostram ab orationis attentione festinat abducere, et a concepto fervore tepefacere eam conatur per cogitationes extraneas redundantiamque humorum. Quapropter utilius judicant breves quidem, sed creberrimas orationes Deo offerri: creberrimas, inquam, quatenus frequentius exorando, adhærere Deo jugiter valeamus; breves autem, ut succincta brevitate vitemus jacula inimici, quæ nobis tempore orationis infligere potissime nititur.
Chapter 22 of 279