Capitulum 14
Quemadmodum in cellulis suis opus manuum et orationes simul exerceant.
ET ideo vigilias illas in cellis suis cum opere manuum exsequuntur, ne otiosos opprimat somnus. Sicut enim nullum fere tempus ab eis otiose transitur, sic spiritualium meditationibus nullus finis ab ipsis imponitur. Nam pariter exercentes animæ corporisque virtutes, adipiscuntur necessaria homini exteriori cum profectibus hominis interioris, utrique pariliter proficientes: pondus operum quasi quamdam tenacem atque immobilem ancoram præfigentes lubricis motibus animi et fluctuationi cogitationum instabili: cui ancoræ instabilitas et evagatio cordis infixa valeat contineri intra cellulam tanquam in securissimo portu; sicque spiritualibus meditationibus et custodiæ cogitationum tantum intenta, non solum ad consensum pravæ suggestionis mentem pervigilem non sinat corruere, verum etiam ab omni superflua et otiosa cogitatione eam custodiat, ita ut quid ex quo dependeat difficulter possit a quoquam discerni, hoc est, utrum propter meditationem spiritualem tam incessabile manuum opus exerceant, an propter operis assiduitatem tam magnum acquirant mentis profectum tamque præclarum scientiæ lumen.
Chapter 26 of 279