Skip to the text

Capitulum 11

Qua disciplina psalmi dicantur apud Ægyptios.

HINC psalmos quos in congregatione decantant, continuata pronuntiatione non finiunt, sed eos distinctim atque particulatim consummant, juxta numerum versuum duabus vel tribus incisionibus divisos. Non enim multitudine versuum, sed mentis intelligentia delectantur, illud Apostoli tota virtute implentes: Psallam spiritu, psallam et mente. Idcirco utilius reputant decem versus cum rationabili assignatione cantari, quam totum psalmum cum mentis confusione proferri : quæ interdum ex pronuntiantis festinantia generatur, qui dum modum ac numerum residuorum psalmorum qui decantandi sunt pensat, non studet distinctionem sensuum audientibus pandere, sed ad finem Officii properat pervenire. Insuper, si aliquis juniorum cœperit modum decantationis psalmorum excedere ex spiritus sui fervore, aut quoniam nondum est institutus in religione, progressio ejus prohibetur senioris aliquo plausu, quem faciens manu sua in sede qua sedet, cunctos facit ad orationem consurgere: omnimode providens ne tædium aliquod generetur sedentibus ex prolixitate psalmorum, et ne is qui psalmos decantat, non solum per se ipsum intelligentiæ fructum amittat, sed etiam occasione eorum incidat gratiæ detrimentum, quos sua nimietate facit incurrere fastidium psalmodiæ aut cultus divini.1 Illud quoque apud eos cum omni diligentia custoditur, ut in responsione Alleluia, nullus psalmus dicatur, nisi qui habet pro titulo, Alleluia. Prædictum vero duodenarium numerum psalmorum sic dividunt, ut si duo fuerint Fratres psalmos dicturi, uterque eorum psallat sex psalmos; si tres, quilibet psallat quatuor psalmos; si quatuor Fratres, quilibet dicat tres psalmos. Nec unquam pauciores psalmos aliquis in congregatione decantat; ac proinde quantumcumque magna Fratrum multitudo convenerit, nunquam plures pariter psallunt in synaxi quam quatuor Fratres. contemplationibus fidei, nec tamen fessis et infirmis eorum corporibus gigneretur de nimietate operis ac laboris fastidium. Hinc canonicis orationibus ex more finitis, ad cellulas suas regressi, idem orationum Officium tanquam peculiare sacrificium rursus diligentius offerunt Deo in cellis: quas vel soli vel cum alio tantum inhabitare sinuntur, ut insimul habitent quos societas operationis, aut discipulatus ac disciplinæ instructio, aut certe similitudo virtutum, compares fecit. Nec ulterius quisquam eorum in somnum resolvitur, donec superveniente luce diei, nocturno operi ac meditationi operatio succedat diurna.

Footnotes

  1. I Cor. xiv, 15. ↩

Chapter 23 of 279