Capitulum 17
Quod is qui Fratres ad orationes suscitat, debeat hoc hora solita facere.
IS autem cui committitur evigilatio religiosi conventus aut cura synaxis, Fratres ad quotidianas vigilias suscitat, non passim ad libitum suum, nec prout in nocte fuerit expergefactus, aut opportunitas somni coarctaverit eum. Imo, quamvis diuturna consuetudo eum hora solita evigilare compellat, tamen sollicite ac frequenter stellarum cursu præfixum suscitandi tempus explorans, ad orationum Officium eos evigilat : ne in aliquo horum inveniatur culpabilis, si vel somno oppressus statutam noctis horam pertranseat, vel eamdem adhuc dormiturus et ad somnum festinans anticipet; sicque inveniatur deservisse non tam generali ac spirituali officio, vel omnium quieti, quam satisfecisse propriæ requiei.
Chapter 29 of 279