Skip to the text

Capitulum 16

Quod nulli liceat orare cum illo qui fuerit ab oratione suspensus.

DENIQUE si quis pro culpa sua fuerit a communi oratione suspensus, nullus omnino habet licentiam orandi cum ipso, antequam eo ad pœnitendum in terram prostrato, indulgentia et reconciliatio fuerit ei ab abbate publice coram omnibus Fratribus concessa. Ob hoc namque tali observantia segregant et secernunt semetipsos a consortio orationis hujusmodi Fratris, quoniam credunt eum qui ab oratione suspenditur, secundum doctrinam Apostoli Satanæ tradi.1 Et quicumque ei in oratione communicare præsumpserit incauta pietate inductus, antequam ille ad veniam recipiatur a seniore, consortem damnationis ejus se efficit : tradens videlicet voluntarie semetipsum diabolo, cui ille pro suæ culpæ emendatione fuerat deputatus; in hoc quoque permaxime gravius crimen incurrens, quod orando aut fabulando illi se commiscendo, majorem illi generat insolentiæ fomitem atque audaciam, ejusque contumaciam nutrit in pœnis*. Perniciosum quippe ei solatium tribuens, cor ejus magis ac magis facit indurari, nec sinit eum humiliari pro culpa propter quam fuerat segregatus;2 et per hoc faciet increpationem parvi pendere senioris, vel simulatorie de satisfactione et venia cogitare.*

Footnotes

  1. I Cor. v, 5. ↩

  2. * pejus ↩

Chapter 28 of 279