Capitulum 4
Quod per Ægyptum et Thebaidem duodenarius numerus psalmorum observetur.
IGITUR per universam (ut diximus) Ægyptum atque Thebaidem duodecim psalmi dicuntur, tam in vespertinis quam in nocturnis Officiis, ita dumtaxat ut post numerum istum psalmorum duæ lectiones sequantur, una veteris Testamenti, alia novi. Qui modus antiquitus constitutus, idcirco per tanta tempora inviolatus servatur in cunctis illarum provinciarum cœnobiis, quoniam non humana adinventione a senioribus est statutus, sed angelico magisterio Patribus est collatus.
Chapter 16 of 279