Capitulum 3
De custodia uniformis regulæ per totam Ægyptum, et de electione eorum qui Fratribus præponuntur.
ITAQUE legitimum modum orationum in vespertinis seu nocturnis Officiis vidimus observari per universam Ægyptum atque Thebaidem, ubi monasteria instituuntur usque in hodiernum diem, vel permanent aut mansura fundantur, non juxta arbitrium uniuscujusque renuntiantis, sed secundum traditiones majorum per successiones. Non enim quisquam præesse permittitur congregationi Fratrum, imo nec sibimetipsi, priusquam non solum universis facultatibus suis renuntiet, sed insuper recognoscat se proprii juris non esse, sed omnes in se potestatem habere. Renuntiantem quippe huic sæculo et aliquid possidentem, sic oportet claustri ingressum expetere, ut ex his quæ reliquit aut cœnobio contulit, in nullo sibimet blandiatur:1 imo sic omnibus studeat obedire, quatenus juxta Christi doctrinam, sciat redeundum sibi esse ad infantiam pristinam seu parvulorum innocentiam, nihil sibi præsumens ex multitudine annorum quos in sæculo infructuose consumpsit ac perdidit, sed etiam junioribus subdere se non tardet propter exiguitatem meriti rudimentorum suorum, et novitatem spiritualis militiæ quam se in Christi obsequio subisse fatetur.2 Operum quoque et laborum sudores tam mansuete assumere cogitur, ut juxta præceptum Apostoli, quotidianum victum sibi vel advenientium necessitatibus propriis manibus procurans ac præparans, obliviscatur pompam atque divitias vitæ præteritæ, humilitatemque cordis afflictione laboris possit acquirere.3
Idcirco nullus ad præsidendum congregationi Fratrum eligitur, nisi prius obediendo didicerit quid et qualiter subditis debeat imperare, institutisque seniorum agnoscat quid junioribus habeat tradere. Siquidem bene regere ac bene regi, sapientis esse Patres sancti pronuntiant, ac maximum donum Spiritus Sancti esse utrumque definiunt. Nam credunt neque salutaria præcepta quempiam posse præfigere subditis, nisi prius fuerit universis virtutum disciplinis instructus; nec aliquem posse seniori in omnibus obedire, nisi in timore Dei et humilitate perfectus exstiterit. Ideoque diversos typos ac regulas per alias provincias vidimus usurpatas, quia frequenter ignorantes Patrum institutiones, monasteriis præesse audemus, et prius nos profitentes esse abbates quam discipulos, quod nobis placuerit, ordinamus, promptiores nostrarum adinventionum observationem exigere, quam examinatam Patrum doctrinam tenere.
Sed dum explicare intendimus quis modus orationum debeat potissime custodiri, institutis Patrum ardentius provocati narrationem prævenimus quam suis locis reservabamus. Nunc itaque ad propositum revertamur.
Footnotes
Chapter 15 of 279